[Rank] In Octava S. Laurentii Martyris;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/08-10 [Rank] (rubrica divino) In Octava S. Laurentii Martyris;;Simplex;;1.4;;vide Sancti/08-10 [Rule] vide Sancti/08-10; 9 lectiones [Oratio] Excita, Domine, in Ecclésia tua Spíritum, cui beátus Lauréntius Levíta servívit: ut eódem nos repléti, studeámus amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. $Per Dominum eiusdem [Lectio4] Ex Tractatu sancti Augustíni Epíscopi in Joánnem. !Tractatus 27. in fine. Alerti sumus, fratres, quia omnes, qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc sæculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere; non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum; raro enim jam inveniuntur, qui lingua blasphemant, sed multi, qui vita. Necesse est ergo, ut inter illos usque in finem vivamus. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo? Quid, nisi quod Martyres audiebant: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? [Lectio5] Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cujus hodie festum diem celebramus? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem. Parum est: usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne. Diu vivere permissus est: immo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat, et bene biberat, tamquam illa esca saginatus, et illo calice ebrius, tormenta non sensit. [Lectio6] Dixerat autem illi Xystus Martyr sanctus, cujus diem quinto abhinc retro die celebravimus: Noli merere fili: (episcopus enim erat ille, iste diaconus) noli merere, inquit, sequeris me post triduum. Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, et diem hodiernam passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! Non ait, Noli merere fili, desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli merere: quo ego præcedo, tu sequeris; nec consecutio tua differtur. Triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 12:24-28 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. Et réliqua. _ Homilia sancti Joannis Chrysostomi. !Homilia 66. in Joánnem. Dulcis præsens vita est, et multæ plena voluptatis, non tamen omnibus, sed iis tantum, qui illi sunt affixi. Quod si quis in cælum suspexerit, et quæ ibi præclara sunt, contemplatus fuerit, statim hanc contemnet, ac nullius pretii existimabit. Nam et corporum pulchritudo, quoad pulchrius non deprehenditur, in admiratione habetur: cum vero aliud præstantius apparuerit, illa prior despicitur. Quod si illam pulchritudinem étiam nos intueri voluerimus, et cælestis regni speciem considerare, confestim nos hujus sæculi vinculis dissolvemus. [Lectio8] Vinculum namque est terrenarum rerum affectio: ad cujus dissolutionem ut nos induceret Christus, quid dicat, attende. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custodit eam. Enigmati simile hoc dictum videtur: non tamen ita est, immo vero præcipuæ sapientiæ plenum. Et quomodo qui amat animam suam, perdet eam? Qui absurdis ejus cupiditatibus obtemperat, qui præter debitum ei indulget: quemadmodum e contrario, qui odit eam in hoc mundo, custodit eam: hoc est, qui non paret ei, cum noxia jubet. [Lectio9] Et non dixit: Qui non paret, sed, Qui odit. Sicuti enim quos odio habemus,'ne vocem quidem audire, nec vultum eorum videre æquo animo patimur: ita et animæ, si quid præter Dei voluntatem nobis imperat, vehementer aversari oportet. Cum enim jam de morte ad eos verba facturus esset, de morte videlicet sua, et prævideret eorum tristitiam et exanimationem, per excessum locutus est, inquiens: Quid dico, si mortem meam generose non feretis? Nisi vos ipsi moriamini, nullum vos sequetur emolumentum. &teDeum