[Rank] S. Bernardi Abbatis et Ecclesiæ Doctoris;;Duplex;;3;;vide C5a [Rule] vide C5a; 9 lectiones [Name] Bernárde [Oratio] @Commune/C4:Oratio2:s/N\./Bernárdum/ [Lectio4] Bernardus, Fontanis in Burgundia honesto loco natus, adolescens propter egregiam formam vehementer sollicitatus a mulieribus, numquam de sententia colendæ castitatis dimoveri potuit. Quas diaboli tentationes ut effugeret, duos et viginti annos natus, monasterium Cisterciense, unde hic ordo incepit, et quod tum sanctitate florebat, ingredi constituit Quo Bernardi consilio cognito, fratres summopere conati sunt eum a proposito deterrere: in quo ipse eloquentior ac felicior fuit. Nam sic eos aliosque multos in suam perduxit sententiam, ut cum eo triginta juvenes eamdem religionem susceperint. Monachus jejunio ita deditus erat, ut quoties sumendus esset cibus, toties tormentum subire videretur. In vigiliis étiam et orationibus mirifice se exercebat: et christianam paupertatem colens, quasi cælestem vitam agebat in terris, ab omni caducarum rerum cura et cupiditate alienam. [Lectio5] Elucebat in eo humilitas, misericordia, benignitas: contemplationi autem sic addictus erat, ut vix sensibus, nisi ad officia pietatis, uteretur: in quibus tamen prudentiæ laude excellebat. Quo in studio occupatus, Genuensem, ac Mediolanensem, aliosque episcopatus oblatos recusavit, professus se tanti officii munere indignum esse. Abbas factus Claravallensis, multis in locis ædificavit monasteria, in quibus præclara Bernardi institutio ac disciplina diu viguit. Romæ, sanctorum Vincentii et Anastasii monasterio ab Innocentio secundo Papa restituto præfecit abbatem illum, qui postea Eugenius tertius Summus Pontifex fuit, ad quem étiam librum misit de Consideratione. [Lectio6] Multa præterea scripsit, in quibus apparet, eum doctrina potius divinitus tradita, quam labore comparata, instructum fuísse. In summa virtutum laude exoratus a maximis principibus de eorum componendis controversiis, et de ecclesiasticis rebus constituendis, sæpius in Italiam venit. Innocentium item secundum Pontificem Maximum in confutando schismate Petri Leonis, cum apud imperatorem et Henricum Angliæ regem, tum in concilio Pisis coacto, egregie adjuvit. Denique tres et sexaginta annos natus, obdormivit in Domino, ac miraculis illustris, ab Alexandro tertio Papa inter sanctos relatus est. Pius vero octavus Pontifex Maximus ex sacrorum Rituum Congregationis consilio sanctum Bernardum universalis Ecclesiæ Doctorem declaravit et confirmavit, nec non Missam et Officium de Doctoribus ab omnibus recitari jussit, atque indulgentias plenarias quotannis in perpetuum ordinis Cisterciensium ecclesias visitantibus die hujus sancti festo concessit. [Lectio94] Bernárdus, Fontánis in Burgúndia honésto loco natus, usque a puerítia castitátem diligentíssime cóluit. Ætáte duórum et vigínti annórum, monastérium Cisterciénse, unde hujus nóminis ordo incépit, ingréssus, fratres quoque suos aliósque multos addúxit ad eándem religiónem suscipiéndam. In vigíliis et oratiónibus mirífice se exercébat. Elucébat in eo humílitas, misericórdia, benígnitas, prudéntia, et assíduum cæléstia meditándi stúdium. Factus abbas Claravallénsis, multis in locis ædificávit monastéria, ubi præclára ejus institútio ac disciplína diu víguit. Multa prætérea scripsit, in quibus appáret, eum doctrína pótius divínitus trádita quam labóre comparáta instrúctum fuísse. Exorátus a magnis princípibus de eórum componéndis controvérsiis et de ecclesiásticis rebus constituéndis, sǽpius in Itáliam venit. Innocéntium secúndum Pontíficem máximum in confutándo schísmate Petri Leónis egrégie adjúvit. Tres et sexagínta annos natus, óptime de Ecclésia méritus, obdormívit in Dómino. &teDeum [Lectio7] @Commune/C1a:Lectio7 [Lectio8] @Commune/C1a:Lectio8 [Lectio9] @Commune/C1a:Lectio9