[Rank] S. Raymundi Nonnati Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui in liberándis fidélibus tuis ab impiórum captivitáte beátum Raymúndum Confessórem tuum mirábilem effecísti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, a peccatórum vínculis absolúti, quæ tibi sunt plácita, líberis méntibus exsequámur. $Per Dominum [Lectio4] Raymundus, Nonnatus cognomento dictus, quia præter communem naturæ legem e mortuæ matris dissecto latere in lucem eductus fuit, Portelli in Catalaunia piis et nobilibus parentibus ortus, ab ipsa infantia futuræ sanctitatis indicia dedit. Nam puerilia oblectamenta, mundique illecebras respuens, ita pietati operam dabat, ut omnes in puero adultam virtutem admirarentur. Cresconte vero ætate, litterarum studiis incubuit: sed mox jubente patre vitam ruri agens, sacellum sancti Nicolai in Portelli finibus situm crebro adibat, ut sacram Deiparæ imaginem, quæ in eo summa fidelium veneratione étiam nunc colitur, visitaret. Ibi effusus in preces, ipsam Dei parentem, ut se in filium adoptare viamque salutis ac scientiam sanctorum edocere dignaretur, enixe deprecabatur. [Lectio5] Nec defuit votis ejus benignissima Virgo. Ab ipsa enim intellexit gratissimum sibi fore, si religionem sub titulo de Mercede, seu de Misericordia redemptionis captivorum, ea suggerante nuper fundatam, ingrederetur. Qua monitione percepta, Barcinonem statim profectus, illud tam præcellentis erga proximum caritatis institutum amplexus est. Regulari igitur militiæ adscriptus, virginitatem, quam pridem beatæ Virgini consecraverat, perpetuo coluit, ceterisque virtutibus enituit, caritate præsertim erga Christianos, qui sub potestate paganorum miseram in captivitate vitam degebant. Hos ut redimeret, in Africam missus, cum jam multos a servitute liberasset, ne, consumpta pecunia, aliis item in proximo abnegandæ fidei discrimine constitutis deesset, se ipsum pignori dedit; sed cum ardentissimo salutis animarum desiderio succensus, plures Mahometanos suis concionibus ad Christum converteret, in arctam custodiam a barbaris conjectus, variisque suppliciis cruciatus, mox labiis perforatis et sera ferrea clausis, crudele martyrium diu sustinuit. [Lectio6] Ob hæc et alia fortiter gesta sanctitatis ejus fama longe lateque diffúsa est. Qua permotus Gregorius nonus, in amplissimum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium collegium Raymundum adscripsit: sed vir Dei in ea dignitate ab omni pompa abhorrens, religiosæ humilitatis tenacissimus semper fuit. Romam vero pergens, statim ac Cardonam pervenit, extremo morbo confectus, ecclesiasticis sacramentis muniri summis precibus postulavit. Cumque morbus ingravesceret, et sacerdos diutius tardaret, Angelorum ministerio, sub specie religiosorum sui ordinis apparentium, salutari viatico refectus fuit. Quo sumpto, et gratiis Deo peractis, migravit ad Dominum Dominica ultima Augusti, anno millesimo ducentesimo quadragesimo. Mortui corpus, cum circa locum sepulturæ contentio orta esset, arcæ inclusum, et mulæ cæcæ impositum, ad sacellum sancti Nicolai Dei nutu delatum fuit, ut ibi tumularetur, ubi prima jecerat sanctioris vitæ fundamenta. Illic constructo sui ordinis cænobio, a confluentibus voti causa ex universa Catalaunia fidelibus populis honoratur, variis miraculis et signis gloriosus. [Lectio94] Raymúndus, Nonnátus cognoménto dictus, quia præter commúnem natúræ legem e mórtuæ matris dissécto látere in lucem edúctus fuit, pueríles ludos mundíque illécebras réspuens, ita pietáti óperam dabat, ut omnes in púero adúltam virtútem admiraréntur. Dei Matrem, quam sédulo deprecabátur, summópere diléxit. Religiónem sub título de Mercéde seu de misericórdia redemptiónis captivórum ingréssus, virginitátem, quam pridem beátæ Vírgini consecráverat, perpétuo cóluit, ceterísque virtútibus enítuit, caritáte præsértim erga Christiános, qui sub potestáte paganórum míseram vitam degébant. Eum Gregórius nonus inter patres cardináles adscrípsit: sed vir Dei, in ea dignitáte ab omni pompa abhórrens, religiósæ humilitátis tenacíssimus semper fuit. Cardónæ, extrémo morbo conféctus, et Ecclésiæ sacraméntis munítus, migrávit ad Dóminum domínica última augústi, anno millésimo ducentésimo quadragésimo. &teDeum