[Rank] S. Hilarionis Abbatis;;Simplex;;1.1;;vide C5 [Rule] vide C5; [Oratio] @Commune/C5:Oratio1:s/N\./Hilariónis/ [Lectio93] Hilarion, ortus Tabáthæ in Palæstina ex paréntibus infidelibus, Alexandríam missus studiórum causa, ibi morum et ingenii laude flóruit; ac, Jesu Christi suscepta religióne, in fide et caritate mirabíliter profecit. Frequens enim erat in ecclésia, assiduus in jejúnio et oratióne; omnes voluptátum illécebras et terrenárum rerum cupiditates contemnebat. Cum autem Antonii nomen in Ægypto celeberrimum esset, ejus vidéndi studio in solitúdinem conténdit; apud quem duobus mensibus omnem ejus vitæ ratiónem didicit. Domum reversus, mórtuis paréntibus, facultates suas paupéribus dilargitus est; necdum quintum décimum annum egréssus, rediit in solitúdinem, ubi, exstructa exígua casa, quæ vix ipsum cáperet, humi cubábat. Nec vero saccum, quo semel amíctus est, umquam aut lavit aut mutávit, cum supervacáneum esse diceret, mundítias in cilício quærere. In sanctárum Litterárum lectióne et meditatióne multus erat. Paucas ficus et succum herbárum ad victum adhibebat; nec illis ante solis occásum vescebátur. Continéntia et humilitate fuit incredibili. Quibus aliisque virtútibus varias horribilesque tentatiónes diaboli superávit, et innumerábiles dæmones in multis orbis terræ partibus ex hóminum corpóribus ejécit. Qui, octogesimum annum agens, multis ædificátis monastériis, et clarus miraculis, in morbum incidit; cujus vi cum extremo pene spíritu conflictarétur, dicebat: Egredere, quid times? egredere, ánima mea, quid dubitas? septuagínta prope annis servísti Christo, et mortem times? Quibus in verbis spíritum exhalávit. &teDeum