[Rank] In Vigilia S. Andreæ Apostoli;;Vigilia;;1.5;;ex C1v [Rule] ex C1v; Responsory Feria Preces feriales Versum Feria no Te Deum Laudes 2 [Oratio] Quæsumus omnipotens Deus: ut beatus Andreas Apostolus, cujus prævenimus festivitatem, tuum pro nobis imploret auxilium; ut a nostris reatibus absoluti, a cunctis étiam periculis eruamur. $Per Dominum [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 1:35-51 In illo témpore: Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce Agnus Dei. Et réliqua. _ Homilia sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 7 in Joann., post init. Quia talis erat Joannes amicus sponsi, non quærebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati: numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur Dominum? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur: habebant enim illum tamquam agnum. Et ille: Quid me attenditis: Ego non sum agnus. Ecce Agnus Dei. De quo et superius dixerat: Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui erant cum Joanne. [Lectio2] Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei. Hoc Joannes. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Non sic illum sequebantur, quasi jam ut inhærerent illi: nam manifestum est, quando illi inhæserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis. Andreas autem frater Petri erat. Et novimus in Evangelio quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Et ex illo jam inhæserunt illi, ut non recederent. [Lectio3] Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur, sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est: Limen ostiorum ejus exterat pes tuus: surge ad illum venire assidue, et erudire præceptis ejus. Ostendit eis ille ubi maneret: venerunt, et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est, qui nobis dicat quæ audierint illi a Domino? Aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum, quo veniat ille, et doceat nos, et colloquatur nobis.