[Rank] Ss Joachim et Annæ Parentum B.M.V.;;Duplex;;3;;vide C3 [Ant Vespera] @:Ant Laudes [Hymnus Vespera] v. Omnis sanctórum cóncio Matrem colláudet Vírginis, De cujus puerpério, Salus procéssit hóminis. _ Hæc prolem devotíssime Petiit a Patre lúminum, Et méruit digníssime Maríam decus vírginum. _ Ex Jóachim, quem hábuit Vitæ virum exímiæ, Anna Maríam génuit, Matrem Regis justítiæ. _ Stirps Jesse clara déluit Evæ matris oppróbrium, Dum Anna prolem génuit, Florem sanctórum ómnium. _ Glória tibi Dómine, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre et Sancto Spíritu In sempitérna sǽcula. Amen. [Oratio] Deus, qui sanctos Jóachim et Annam glorióse Matris Unigéniti tui paréntes elegísti: da nobis eórum précibus, in tuórum consórtio electórum cleméntiam tuam perpétuo collaudáre. $Per eumdem [Invit] Christum regem, Fílium David, * Venite adoremus. [Hymnus Matutinum] Gaude, mater Anna, Gaude mater sancta, Cum sis Dei facta Genetrícis Dei. _ Plaude tali natæ Vírgini Maríæ; Eius genitóri Joáchim congáude _ In hac nostra terra Primo benedícta, Quæ fuit in Eva Quondam maledícta. _ Ergo sume laudes Quas damus ovántes; Nos ab omni sorde Tua prece terge. _ Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spirítui Sancto Tribus honor unus. Amen. [Responsory1] R. O clara stirps Davídica, micans quasi jubar solis * Ex qua prodiérunt Ióachim et Anna, mérito fulgéntes præcípuo. V. Nóbilis vere dignáque progénies, univérso mundo valde gratiósa. R. Ex qua prodiérunt Ióachim et Anna, mérito fulgéntes præcípuo. [Lectio4] Sermo sancti Leónis, Papæ !# Semper quidem, dilectíssimi, divérsis modis multísque mensúris humáno géneri bónitas divína consúluit, et plúrima providéntiæ suæ múnera ómnibus retro sǽculis cleménter impértiit; sed in novíssimis tempóribus omnem abundántiam sólitæ benignitátis excéssit, quando in Christo, ipsa ad peccatóres misericórdia, ipsa ad errántes véritas, ipsa ad mórtuos vita descéndit: ut Verbum illud coætérnum et coæquále Genitóri in unitátem Deitátis suæ natúram nostræ humilitátis assúmeret, et Deus de Deo natus, idem étiam homo de hómine nascerétur. Hinc idem Dóminus per Isaíam: Ecce virgo, inquit, in útero accípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel: quod interpretátur, Nobíscum Deus. Et íterum: Exiet virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. In qua virga non dúbie beáta Virgo María prædícta est, quæ de Jesse et David stirpe progénita, et Spíritu Sancto fecundáta, novum florem carnis humánæ, útero quidem matérno, sed partu est eníxa virgíneo. [MM Capitulum] @:Capitulum Sexta _ @Commune/C3:Nocturn 2 Versum [Ant Laudes] Nomen sempitérnum * dabo Sanctis meis dicit Dóminus gáudium et lætítiam obtinébunt in ætérnum. Justi confitebúntur * nómini tuo, et habitábunt recti cum vultu tuo. Dabo Sanctis meis * locum nominátum in regno Patris mei, dicit Dóminus. Sancti spíritus * et ánimæ justórum, hymnum dícite Deo, allelúja. Sapiéntiam * Sanctórum narrant pópuli, et laudes eórum pronúntiat omnis ecclésia. [Capitulum Laudes] !Isa 56:1 v. Hæc dicit Dóminus: Custodíte judícium, et fácite justítiam, quia juxta est salus mea ut véniat, et justítia mea ut revelétur. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. Succédit nocti lúcifer, Quem mox auróra séquitur, Solis ortum prænúntians Mundum lustrántis lúmine. _ Christus sol est justítiæ, Auróra Mater grátiæ, Quam, Anna, præit rútilans Legis propéllens ténebras. _ Anna, radix ubérrima, Arbor tu salutífera, Virgam prodúcens flóridam Quæ Christum nobis áttulit. _ Glória tibi Dómine, Qui natus es de Vírgine, Cum Patre et sancto Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Ant 2] Ego sum * Deus patrum vestrórum, dicit Dóminus: videns vidi afflictiónem pópuli mei, et gémitus ejus audívi, et descéndi liberáre eos, allelúja. [Capitulum Sexta] !Isa 56:7 v. Addúcam eos in montem sanctum meum, et lætificábo eos in domo oratiónis meæ: holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altári meo. $Deo gratias [Capitulum Nona] !Eccl 2:19 v. Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus. $Deo gratias [Versum 3] @Commune/C3:Versum 2 [Ant 3] Inclyta stirps Jesse * virgam prodúxit hmœ́nam de qua procéssit flos miro plenus odóre.