[Lectio1] De libro Ecclesiástæ !Eccl 3:1-8 1 Omnia tempus habent, et suis spátiis tránseunt univérsa sub cælo. 2 Tempus nascéndi et tempus moriéndi, tempus plantándi, et tempus evelléndi quod plantátum est; 3 tempus occidéndi et tempus sanándi; tempus destruéndi, et tempus ædificándi; 4 tempus flendi et tempus ridéndi, tempus plangéndi, et tempus saltándi; 5 tempus spargéndi lápides, et tempus colligéndi, tempus amplexándi et tempus longe fíeri ab ampléxibus, 6 tempus acquiréndi, et tempus perdéndi; tempus custodiéndi, et tempus abiciéndi; 7 tempus scindéndi, et tempus consuéndi; tempus tacéndi, et tempus loquéndi; 8 tempus dilectiónis, et tempus ódii; tempus belli, et tempus pacis. [Responsory1] @Tempora/081-2:Responsory1 [Lectio2] !Eccl 3:9-13 9 Quid habet ámplius homo de labóre suo? 10 Vidi afflictiónem, quam dedit Deus fíliis hóminum, ut distendántur in ea. 11 Cuncta fecit bona in témpore suo et mundum trádidit disputatióni eórum, ut non invéniat homo opus quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem. 12 Et cognóvi quod non esset mélius nisi lætári et fácere bene in vita sua; 13 omnis enim homo qui cómedit et bibit, et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est. [Responsory2] @Tempora/081-0:Responsory5 [Lectio3] !Eccl 3:14-17 14 Dídici quod ómnia ópera, quæ fecit Deus, persevérent in perpétuum; non póssumus eis quidquam áddere nec auférre, quæ fecit Deus ut timeátur. 15 Quod factum est ipsum pérmanet, quæ futúra sunt jam fuérunt, et Deus instáurat quod ábiit. 16 Vidi sub sole in loco judícii impietátem et in loco justítiæ iniquitátem: 17 et dixi in corde meo: Justum et ímpium judicábit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. [Responsory3] @Tempora/081-0:Responsory6