[Lectio1] De libro Ecclesiástici !Sir 13:1-6 1 Qui tetígerit picem, inquinábitur ab ea; et, qui communicáverit supérbo, índuet supérbiam. 2 Pondus super se tollet qui honestióri se commúnicat, et ditióri te ne sócius fúeris. 3 Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur. 4 Dives injúste egit et fremet, pauper autem læsus tacébit. 5 Si largítus fúeris, assúmet te, et, si non habúeris, derelínquet te. 6 Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te. [Responsory1] @Tempora/081-0:Responsory7 [Lectio2] !Sir 13:9-15 9 Humiliáre Deo et exspécta manus ejus; 10 atténde, ne sedúctus in stultítiam humiliéris. 11 Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris. 12 Advocátus a potentióre discéde, ex hoc enim magis te advocábit. 13 Ne ímprobus sis, ne impingáris, et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem. 14 Ne retíneas ex æquo loqui cum illo nec credas multis verbis illíus; ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis. 15 Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis. [Responsory2] @Tempora/081-1:Responsory2 [Lectio3] !Sir 13:16-22 16 Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas; 17 áudiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilábis. 18 Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua. 19 Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi; 20 omnis caro ad símilem sibi conjungétur, et omnis homo símili sui sociábitur. 21 Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor justo. 22 Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem? [Responsory3] @Tempora/081-1:Responsory3