[Lectio1] De libro Job !Job 27:1-5 1 Addidit quoque Job assúmens parábolam suam, et dixit: 2 Vivit Deus, qui ábstulit judícium meum, et Omnípotens, qui ad amaritúdinem addúxit ánimam meam. 3 Quia, donec súperest hálitus in me, et spíritus Dei in náribus meis, 4 non loquéntur lábia mea iniquitátem, nec lingua mea meditábitur mendácium. 5 Absit a me, ut justos vos esse júdicem; donec defíciam, non recédam ab innocéntia mea. [Responsory1] @Tempora/091-1:Responsory1 [Lectio2] !Job 27:6-10 6 Justificatiónem meam, quam cœpi tenére, non déseram; neque enim reprehéndit me cor meum in omni vita mea. 7 Sit ut ímpius inimícus meus, et adversárius meus quasi iníquus. 8 Quæ est enim spes hypócritæ, si aváre rápiat, et non líberet Deus ánimam ejus? 9 Numquid Deus áudiet clamórem ejus, cum vénerit super eum angústia? 10 Aut póterit in Omnipoténte delectári, et invocáre Deum omni témpore? [Responsory2] @Tempora/091-1:Responsory2 [Lectio3] !Job 27:11-15 11 Docébo vos per manum Dei quæ Omnípotens hábeat, nec abscóndam. 12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquímini? 13 Hæc est pars hóminis ímpii apud Deum, et heréditas violentórum, quam ab Omnipoténte suscípient: 14 si multiplicáti fúerint fílii ejus, in gládio erunt, et nepótes ejus non saturabúntur pane; 15 qui réliqui fúerint ex eo sepeliéntur in intéritu, et víduæ illíus non plorábunt. [Responsory3] @Tempora/091-0:Responsory3