[Lectio1] De libro Judith !Jdt 16:22-23 22 Et factum est post hæc, omnis pópulus post victóriam venit in Jerúsalem adoráre Dóminum; et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocáusta, et vota, et repromissiónes suas. 23 Porro Judith univérsa vasa béllica Holoférnis, quæ dedit illi pópulus, et conopéum, quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis. [Responsory1] @Tempora/094-0:Responsory7 [Lectio2] !Jdt 16:24-27 24 Erat autem pópulus jucúndus secúndum fáciem sanctórum; et per tres menses gáudium hujus victóriæ celebrátum est cum Judith. 25 Post dies autem illos unusquísque rédiit in domum suam, et Judith magna facta est in Bethúlia et præclárior erat univérsæ terræ Israël. 26 Erat étiam virtúti cástitas adjúncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defúnctus est Manásses vir ejus. 27 Erat autem, diébus festis, procédens cum magna glória. [Responsory2] @Tempora/093-0:Responsory7 [Lectio3] !Jdt 16:28-31 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam, et defúncta est ac sepúlta cum viro suo in Bethúlia. 29 Luxítque illam omnis pópulus diébus septem. 30 In omni autem spátio vitæ ejus non fuit qui perturbáret Israël, et post mortem ejus annis multis. 31 Dies autem victóriæ hujus festivitátis ab Hebrǽis in número sanctórum diérum accípitur et cólitur a Judǽis ex illo témpore usque in præséntem diem. [Responsory3] @Tempora/094-0:Responsory3