[Ant 1] Lugébat autem Judam * Israël planctu magno et dicébat: Quómodo cecidísti, potens in prǽlio, qui salvum faciébas pópulum Dómini? [Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 9:1-6 1 Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nicánor et exércitus ejus in prǽlio, appósuit Bácchidem et Alcimum rursum míttere in Judǽam, et dextrum cornu cum illis. 2 Et abiérunt viam quæ ducit ad Gálgala et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas. 3 In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi applicuérunt exércitum ad Jerúsalem: 4 et surrexérunt et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum. 5 Et Judas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo. 6 Et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde, et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 9:7-11 7 Et vidit Judas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est. 8 Et dixit his qui resídui erant: Surgámus et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos. 9 Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos; nos autem pauci sumus. 10 Et ait Judas: Absit istam rem fácere, ut fugiámus ab eis: et, si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ. 11 Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam, et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 9:12-20 12 Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis. 13 Exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Judæ, étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prǽlium a mane usque ad vésperam. 14 Et vidit Judas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde; 15 et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti; 16 et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Judam, et eos, qui cum ipso erant, a tergo: 17 et ingravátum est prǽlium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis, 18 et Judas cécidit, et céteri fugérunt. 19 Et Jónathas et Simon tulérunt Judam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlcro patrum suórum in civitáte Modin, 20 et flevérunt eum omnis pópulus Israël planctu magno. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3 [Lectio4] Ex libro Officiórum sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 1. cap. 41 Quia fortitúdo non solum secúndis rebus, sed étiam advérsis probátur, spectémus Judæ Machabǽi éxitum. Is enim post victum Nicánorem, regis Demétrii ducem, secúrior advérsus vigínti míllia exércitus regis, cum octingéntis viris bellum adórsus, voléntibus his cédere, ne multitúdine opprimeréntur, gloriósam magis mortem quam turpem fugam suásit: Ne crimen, inquit, nostræ relinquámus glóriæ. Ita commísso prǽlio, cum a primo ortu diéi in vésperam dimicarétur, dextrum cornu, in quo validíssimam manum advértit hóstium, aggréssus fácile avértit. Sed dum fugiéntes séquitur, a tergo vúlneri locum prǽbuit; ítaque gloriosiórem triúmphis mortem invénit. [Responsory4] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio5] Quid Jónatham fratrem ejus attéxam, qui cum parva manu advérsus exércitus régios pugnans, desértus a suis et cum duóbus tantum relíctus, reparávit bellum, avértit hostem, fugitántes suos ad societátem revocávit triúmphi? Habes fortitúdinem béllicam, in qua non medíocris honésti ac decóri forma est, quod mortem servitúti prǽferat ac turpitúdini. Quid autem de Mártyrum dicam passiónibus? Et ne lóngius evagémur, non minórem de supérbo rege Antíocho Machabǽi púeri revexérunt triúmphum, quam paréntes próprii; síquidem illi armáti, isti sine armis vicérunt. [Responsory5] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio6] Stetit invícta septem puerórum cohors, régiis cincta legiónibus: defecérunt supplícia, cessérunt tortóres, non defecérunt Mártyres. Alius córium cápitis exútus, spéciem mutáverat, virtútem áuxerat. Alius linguam jussus amputándam prómere, respóndit: Non solos Dóminus audit loquéntes, qui audiébat Móysen tacéntem; plus audit tácitas cogitatiónes suórum, quam voces ómnium. Linguæ flagéllum times, flagéllum sánguinis non times? Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamávit in Abel. [Responsory6] @Tempora/101-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/101-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8