[Lectio1] De libro primo Machabæórum !1 Mac 13:1-6 1 Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum, ut veníret in terram Juda et attéreret eam. 2 Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Jerúsalem, et congregávit pópulum: 3 et adhórtans, dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prǽlia, et angústias quales vídimus; 4 horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Israël, et relíctus sum ego solus. 5 Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis; non enim mélior sum frátribus meis; 6 vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres, quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !1 Mac 13:7-13 7 Et accénsus est spíritus pópuli, simul ut audívit sermónes istos, 8 et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jónathæ fratris tui; 9 pugna prǽlium nostrum; et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus. 10 Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Jerúsalem, et munívit eam in gyro. 11 Et misit Jónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Joppen, et, ejéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse. 12 Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Juda, et Jónathas cum eo in custódia; 13 Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !1 Mac 13:14-19 14 Et ut cognóvit Tryphon, quia surréxit Simon loco fratris sui Jónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prǽlium, misit ad eum legátos, 15 dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Jónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum. 16 Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios ejus óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum. 17 Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: jussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Israël, dicéntem: 18 Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit. 19 Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Jónathas. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3