[Ant 1] Exáudiat Dóminus * oratiónes vestras et reconciliétur vobis: nec vos déserat in témpore malo Dóminus, Deus noster. [Lectio1] Incipit liber secúndus Machabæórum !2 Mac 1:1-6 1 Frátribus qui sunt per Ægýptum Judǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Jerosólymis Judǽi, et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam. 2 Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servórum suórum fidélium: 3 et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti. 4 Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem; 5 exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo. 6 Et nunc hic sumus orántes pro vobis. [Responsory1] @Tempora/101-0:Responsory1 [Lectio2] !2 Mac 1:18-19 18 Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Cásleu, purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías, ædificáto templo et altári, óbtulit sacrifícia. 19 Nam, cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus. [Responsory2] @Tempora/101-0:Responsory2 [Lectio3] !2 Mac 1:20-22 20 Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum, qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et, sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam. 21 Et jussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia, quæ impósita erant, jussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna et quæ erant superpósita. 22 Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, quo prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur. [Responsory3] @Tempora/101-0:Responsory3 [Lectio4] Ex Tractátu sancti Joánnis Chrysóstomi super Psalmum quadragésimum tértium _ Deus, áuribus nostris audívimus, patres nostri annuntiavérunt nobis opus quod operátus es in diébus eórum. Hunc Psalmum dicit quidem prophéta, dicit autem non ex persóna própria, sed ex persóna Machabæórum, narrans et prædícens quæ futúra erant illo témpore. Tales enim sunt prophétæ: ómnia témpora percúrrunt, præséntia, prætérita, futúra. Quinam sint autem hi Machabǽi, quidque passi sint et quid fécerint, necessárium est primum dícere, ut sint apertióra quæ in arguménto dicúntur. Ii enim, cum invasísset Judǽam Antíochus qui dictus est Epíphanes, et ómnia devastásset, et multos qui tunc erant, a pátriis institútis resilíre coëgísset, permansérunt illǽsi ab illis tentatiónibus. [Responsory4] @Tempora/101-0:Responsory4 [Lectio5] Et quando grave quidem bellum ingruébat, nec quidquam possent fácere quod prodésset, se abscondébant; nam hoc quoque fecérunt Apóstoli. Non enim semper apparéntes in média irruébant perícula, sed nonnúmquam et fugiéntes, et laténtes secedébant. Postquam autem parum respirárunt, tamquam generósi quidam cátuli ex antris exsiliéntes et e látebris emergéntes, statuérunt non se ámplius solos serváre, sed étiam álios quoscúmque possent: et civitátem et omnem regiónem obeúntes, collegérunt quotquot invenérunt adhuc sanos et íntegros; et multos étiam qui laborábant et corrúpti erant, in statum prístinum redegérunt, eis persuadéntes redíre ad legem pátriam. [Responsory5] @Tempora/101-0:Responsory5 [Lectio6] Deum enim dicébant esse benígnum et cleméntem, nec umquam adímere salútem, quæ proficíscitur ex pœniténtia. Hæc autem dicéntes, habuérunt deléctum fortissimórum virórum. Non enim pro uxóribus, líberis, et ancíllis, patriǽque eversióne et captivitáte, sed pro lege et pátria república pugnábant. Eórum autem dux erat Deus. Cum ergo áciem dirígerent, et suas ánimas prodígerent, fundébant adversários, non armis fidéntes, sed loco omnis armatúræ, pugnæ causam suffícere ducéntes. Ad bellum autem eúntes non tragœ́dias excitábant, non pæána canébant, sicut nonnúlli fáciunt: non ascivérunt tibícines, ut fit in áliis castris: sed Dei supérne auxílium invocábant, ut adésset, opem ferret et manum præbéret, propter quem bellum gerébant, pro cujus glória decertábant. [Responsory6] @Tempora/101-0:Responsory6 [Responsory7] @Tempora/101-0:Responsory7 [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8