[Lectio1] De Ezechiéle Prophéta !Ezek 3:1-4 1 Et dixit ad me: Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede: cómede volúmen istud, et vadens lóquere ad fílios Israël. 2 Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo: 3 et dixit ad me: Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto quod ego do tibi. Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. 4 Et dixit ad me: Fili hóminis, vade ad domum Israël, et loquéris verba mea ad eos. [Responsory1] R. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra: * Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem. V. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum! R. Sed miserére, Dómine, et ne fácias consummatiónem. [Lectio2] !Ezek 3:5-9 5 Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ, tu mítteris ad domum Israël; 6 neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes; et, si ad illos mitteréris, ipsi audírent te; 7 domus autem Israël nolunt audíre te, quia nolunt audíre me; omnis quippe domus Israël attríta fronte est, et duro corde. 8 Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum: 9 ut adamántem et ut sílicem dedi fáciem tuam; ne tímeas eos neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est. [Responsory2] R. Civitátem istam tu circúmda, Dómine: et Angeli tui custódiant muros ejus. * Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia. V. Avertátur furor tuus, Dómine, a pópulo tuo et a civitáte sancta tua. R. Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum misericórdia. [Lectio3] !Ezek 3:10-13 10 Et dixit ad me: fili hóminis, omnes sermónes meos, quos ego loquor ad te, assúme in corde tuo et áuribus tuis audi; 11 et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos; et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Si forte áudiant et quiéscant. 12 Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo; 13 et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ. [Responsory3] R. Genti peccatríci, pópulo pleno peccáto miserére, * Dómine Deus. V. Esto placábilis super nequítiam pópuli tui. R. Dómine Deus. &Gloria R. Dómine Deus.