@Tempora/Adv1-0 [Lectio1] @Tempora/Adv1-0::s/-3/-4/ @Tempora/Adv1-0:Lectio2:2 [Lectio2] @Tempora/Adv1-0:Lectio2:1 s/4-6/5-9/ @Tempora/Adv1-0:Lectio2:3-4 @Tempora/Adv1-0:Lectio3:2-4 [Lectio3] !Isa 1:10-15 10 Audíte verbum Dómini príncipes Sodomórum: percípite áuribus legem Dei nostri pópulus Gomórrhæ. 11 Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum? dicit Dóminus. Plenus sum: holocáusta aríetum, et ádipem píngujum, et sánguinem vitulórum, et agnórum, et hircórum nólui, 12 cum venirétis ante conspéctum meum, quis quæsívit hæc de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis? 13 Ne offerátis ultra sacrifícium frustra: incénsum abominátio est mihi: Neoméniam et sábbatum, et festivitátes álias non feram. Iníqui sunt cœtus vestri, 14 caléndas vestras, et solemnitátes vestras odívit ánima mea: facta sunt mihi molésta: laborávi sústinens. 15 Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis, et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus enim vestræ sánguine plenæ sunt. [Lectio4] @Tempora/Adv1-0::s/$/~/ @Tempora/Adv1-0:Lectio5 [Lectio5] @Tempora/Adv1-0:Lectio6:s/$/~/ Quod si in hac vita diffícile est continuári, potest tamen frequénter assúmi; ut sǽpius ac diútius spiritálibus pótius quam carnálibus occupémur. Et cum melióribus curis majóres impéndimus moras, ad incorruptíbiles divítias étiam temporáles tránseunt actiónes. [Lectio6] Cum ergo universa vitia per continentiam destruantur, et quidquid avaritia sitit, quidquid superbia ambit, quidquid luxuria concupiscit, hujus virtutis soliditate superetur; quis non intelligat quantum nobis praesidii per jejunia conferatur? in quibus indicitur, ut non solum a cibis, sed etiam ab omnibus carnalibus desideriis temperetur. Alioqui superfluum est suscipere esuriem, et iniquam non deponere voluntatem; reciso affligi cibo, et a concepto non resilire peccato. Carnale est, non spiritale jejunium, ubi soli corpori non parcitur, et in iis quae omnibus deliciis nocentiora sunt, permanetur. [Lectio7] @Tempora/Adv1-0::s/$/~/ @Tempora/Adv1-0:Lectio8 [Lectio8] @Tempora/Adv1-0:Lectio9:s/$/~/ Quamvis priusquam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in coelo acies vidimus, ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est. Sed cum multa praenuntiata jam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quae restant, quia sequentium rerum certitudo est praeteritarum exhibitio. [Lectio9] Haec nos, fratres charissimi, idcirco dicimus, ut ad cautelae studium vestrae mentes evigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor sollicitet, et in bono opere sollicitudo confirmet, pensantes hoc quod Redemptoris nostri voce subjungitur: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Quid etenim Dominus virtutes coelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quae in adventu districti judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc, quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat? Ubi et subditur: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. Ac si aperte diceretur: In potestate et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant.