[Rank] Feria II infra Hebdomadam II post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola secúnda ad Corínthios !2 Cor 3:1-3 1 Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis? 2 Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et legitur ab ómnibus homínibus: 3 manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scrípta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis córdis carnálibus. [Responsory1] R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te! V. Et perfecísti eis qui sperant in te, Dómine, in conspéctu filiórum hóminum. R. Quam abscondísti timéntibus te! [Lectio2] !2 Cor 3:4-8 4 Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum: 5 non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: 6 qui et idóneos nos fecit minístros novi Testaménti, non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat. 7 Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: 8 quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? [Responsory2] R. Adjútor meus esto, Deus: * Ne derelínquas me. V. Neque despícias me, Deus, salutáris meus. R. Ne derelínquas me. [Lectio3] !2 Cor 3:9-14 9 Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória. 10 Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam. 11 Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est. 12 Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur: 13 et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israël in fáciem ejus, quod evacuátur, 14 sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne véteris Testaménti manet non revelátum, quóniam in Christo evacuátur. [Responsory3] R. Benedícam Dóminum in omni témpore: * Semper laus ejus in ore meo. V. In Dómino laudábitur ánima mea, áudiant mansuéti, et læténtur. R. Semper laus ejus in ore meo. &Gloria R. Semper laus ejus in ore meo.