[Rank] Feria IV infra Hebdomadam III post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios !Eph 1:1-4 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidélibus in Christo Jesu. 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo, 4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte. [Responsory1] @Tempora/Epi2-3:Responsory1 [Lectio2] !Eph 1:5-10 5 Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ, 6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo. 7 In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus, 8 quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia: 9 ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo, 10 in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; [Responsory2] @Tempora/Epi2-3:Responsory2 [Lectio3] !Eph 1:11-14 11 In quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum ejus qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ: 12 ut simus in laudem glóriæ ejus nos, qui ante sperávimus in Christo; 13 in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, 14 qui est pignus hereditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus. [Responsory3] @Tempora/Epi2-3:Responsory3