[Rank] Sabbato infra Hebdomadam III post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De Epístola ad Ephésios !Eph 6:1-4 1 Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim justum est. 2 Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne: 3 ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram. 4 Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini. [Responsory1] @Tempora/Epi2-6:Responsory1 [Lectio2] !Eph 6:5-9 5 Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo, 7 cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus: 8 sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber. 9 Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum. [Responsory2] @Tempora/Epi2-6:Responsory2 [Lectio3] !Eph 6:10-13 10 De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. 11 Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli: 12 quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus. 13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. [Responsory3] @Tempora/Epi2-6:Responsory3