[Rank] Feria Tertia infra Hebdomadam IV post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses !Col 1:1-8 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater: 2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu. 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes: 4 audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes 5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii: 6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte, 7 sicut didicístis ab Epaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu, 8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu. [Responsory1] @Tempora/Epi2-2:Responsory1 [Lectio2] !Col 1:9-12 9 Ideo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: 10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei: 11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio, 12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: [Responsory2] @Tempora/Epi2-2:Responsory2 [Lectio3] !Col 1:13-18 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ, 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: 15 qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ: 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt: 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens: [Responsory3] @Tempora/Epi2-2:Responsory3