[Rank] Feria V infra Hebdomadam IV post Epiphaniam;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] Incipit Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses !1 Thess 1:1-5 1 Paulus, et Silvánus, et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Jesu Christo. 2 Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, 3 mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 4 sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram: 5 quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. [Responsory1] @Tempora/Epi2-4:Responsory1 [Lectio2] !1 Thess 1:6-10 6 Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: 7 ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia. 8 A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. 9 Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero, 10 et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra. [Responsory2] @Tempora/Epi2-4:Responsory2 [Lectio3] !1 Thess 2:1-6 1 Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit: 2 sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. 3 Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, 4 sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. 5 Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: 6 nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. [Responsory3] @Tempora/Epi2-4:Responsory3