[Rank] Dominica VI Post Epiphaniam;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Symbolum Athanasium [Oratio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. $Per Dominum [Lectio1] Incipit Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Heb 1:1-4 1 Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: 2 novíssime, diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula: 3 qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis: 4 tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hereditávit. [Responsory1] @Tempora/Epi2-0:Responsory1 [Lectio2] !Heb 1:5-9 5 Cui enim dixit aliquándo angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium? 6 Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes ángeli Dei. 7 Et ad ángelos quidem dicit: Qui facit ángelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. 8 Ad Fílium autem: Thronus tuus Deus in sǽculum sǽculi: virga æquitátis, virga regni tui. 9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exultatiónis præ particípibus tuis. [Responsory2] @Tempora/Epi2-0:Responsory2 [Lectio3] !Heb 1:10-14 10 Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli. 11 Ipsi períbunt, tu autem permanébis, et omnes ut vestiméntum veteráscent: 12 et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient. 13 Ad quem autem angelórum dixit aliquándo: Sede a dextris meis, quoadúsque ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? 14 Nonne omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hæreditátem cápient salútis? [Responsory3] @Tempora/Epi2-0:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Athanásii Epíscopi !Orat. 2 contra Ariános, post medium. Si persónam, rem, tempus apostólici dicti cognóscerent hærétici, numquam humána in Deitátem transferéntes, tam ímpie et stulte advérsus Christum sese habuíssent. Id intuéri licébit, si inítium lectiónis dénuo repetítum probe excípias. Dicit enim Apóstolus: Multifáriam, multísque modis olim Deus locútus est pátribus nostris per Prophétas: últimis autem diébus locútus est nobis in Fílio. Atque ita paulo post dicit: Perfécta ab eo nostrórum peccatórum purificatióne, ipsum sedére ad déxteram majestátis in excélsis, tanto meliórem Angelis factum, quanto præstántius nomen præ illis sortítus est. De eo ígitur témpore, quo nobis per Fílium locútus est, cum peccatórum purgátio fíeret, apostólicum dictum mentiónem facit. Quando autem nobis locútus est in Fílio, aut quando purgátio peccatórum facta, aut quando natus est homo, nisi post Prophétas, idque in últimis diébus? [Responsory4] @Tempora/Epi2-0:Responsory4 [Lectio5] Deínde cum narrátio institúta esset de humána Verbi dispensatióne, deque últimis tempóribus: consequénter commemorávit, Deum neque superióribus ætátibus tacuísse, sed locútum esse per Prophétas: et postquam Prophétæ suo offício perfúncti sunt, et lex per Angelos pronuntiáta est, et Fílius étiam ad nos descéndit, et ad ministrándum accéssit; tunc demum necessário subíntulit: Tanto mélior Angelis factus: osténdere volens, quanto Fílius præ servo excéllit, tanto functióne officióque servórum, Fílii administratiónem meliórem fuísse. [Responsory5] @Tempora/Epi2-0:Responsory5 [Lectio6] Functiónem ígitur discérnens Apóstolus, tum véterem, tum novam, magna dicéndi libertáte útitur, ad Judǽos scribens et loquens. Propter hoc ígitur non in univérsum ex própria comparatiónis ratióne dixit, quod major aut honorátior esset: ne quis quasi de ejúsdem géneris, et cum eo commúnibus rebus hæc verba intellígeret: sed ídeo meliórem illum dixit, ut discrímen natúræ Fílii ad res creátas indicáret. [Responsory6] @Tempora/Epi2-0:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 13:31-35 In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo. Et réliqua. _ Homilía S. Hierónymi Presbýteri !Lib. 2. Comment. in cap. 13. Matth. Regnum cælórum prædicátio Evangélii est, et notítia Scripturárum, quæ ducit ad vitam, et de qua dícitur ad Judǽos: Auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus. Símile est ergo hujuscémodi regnum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo. Homo qui séminat in agro suo, a plerísque Salvátor intellégitur, quod in ánimis credéntium séminet: ab áliis ipse homo séminans in agro suo, hoc est in semetípso, et in corde suo. [Responsory7] @Tempora/Epi2-0:Responsory7 [Lectio8] Quis est iste, qui séminat, nisi sensus noster et ánimus; qui suscípiens granum prædicatiónis, et fovens seméntem, humóre fídei facit in agro sui péctoris pulluláre? Prædicátio Evangélii mínima est ómnibus disciplínis. Ad primam quippe doctrínam, fidem non habet veritátis, hóminem Deum, Christum mórtuum, et scándalum crucis prǽdicans. Confer hujuscémodi doctrínam dogmátibus philosophórum, et libris eórum, et splendóri eloquéntiæ, et compositióni sermónum: et vidébis quanto minor sit céteris semínibus seméntis Evangélii. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Sed illa cum créverint, nihil mordax, nihil vívidum, nihil vitále demónstrant: sed totum fláccidum marcidúmque et mollítum ebúllit in ólera et in herbas, quæ cito aréscunt et córruunt. Hæc autem prædicátio, quæ parva videbátur in princípio, cum vel in ánima credéntis, vel in tot mundo sata fúerit, non exsúrgit in ólera, sed crescit in árborem: ita ut vólucres cæli (quas vel ánimas credéntium, vel fortitúdines, Dei servítio mancipátas, sentíre debémus) véniant et hábitent in ramis ejus. Ramos puto evangélicæ árboris, quæ de grano sinápis créverit, dógmatum esse diversitátes, in quibus supradictárum vólucrum unaquǽque requiéscit. &teDeum [Versum 2] @Tempora/Epi2-0:Versum 2 [Ant 2] Símile est * regnum cælórum grano sinápis, quod mínimum est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus. [Ant 3] Símile est * regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. [Versum 3] @Tempora/Epi2-0:Versum 3