[Rank] Feria Secunda infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] Incipit liber Actuum Apostolórum !Act. 1:1-8 1 Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére 2 usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: 3 quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. 4 Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: 5 quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte: 8 sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et in omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-2:Responsory1 [Lectio2] !Act. 1:9-14 9 Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum. 10 Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, 11 qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum. 12 Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter. 13 Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi. 14 Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María matre Jesu, et frátribus ejus. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-2:Responsory2 [Lectio3] !Act. 1:15-26 15 In diébus illis, exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): 16 Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum qui comprehendérunt Jesum: 17 qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. 18 Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. 19 Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. 21 Opórtet ergo ex his viris qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, 22 incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. 23 Et statuérunt duos, Joseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. 24 Et orántes dixérunt: Tu Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde quem elégeris ex his duóbus unum, 25 accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas ut abíret in locum suum. 26 Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam: et annumerátus est cum úndecim Apóstolis. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 [Ant 2] Surgens Jesus * mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua ejécerat septem dæmónia, allelúja. [Ant 3] Pax vobis, * ego sum, allelúja: nolíte timére, allelúja.