[Rank] Feria Sexta infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 8:9-13 9 Vir autem quidam nómine Simon, qui ante fúerat in civitáte magus, sedúcens gentem Samaríæ, dicens se esse áliquem magnum: 10 cui auscultábant omnes a mínimo usque ad máximum, dicéntes: Hic est virtus Dei, quæ vocátur magna. 11 Attendébant autem eum: propter quod multo témpore magíis suis dementásset eos. 12 Cum vero credidíssent Philíppo evangelizánti de regno Dei, in nómine Jesu Christi baptizabántur viri ac mulíeres. 13 Tunc Simon et ipse crédidit: et cum baptizátus esset, adhærébat Philíppo. Videns étiam signa et virtútes máximas fíeri, stupens admirabátur. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-3:Responsory2 [Lectio2] !Act. 8:14-19 14 Cum autem audíssent Apóstoli qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. 15 Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum: 16 nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. 17 Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum. 18 Cum vidísset autem Simon quia per impositiónem manus Apostolórum darétur Spíritus Sanctus, óbtulit eis pecúniam, 19 dicens: Date et mihi hanc potestátem, ut cuicúmque imposúero manus, accípiat Spíritum Sanctum. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-5:Responsory1 [Lectio3] !Act. 8:19-24 19 Petrus autem dixit ad eum: 20 Pecúnia tua tecum sit in perditiónem: quóniam donum Dei existimásti pecúnia possidéri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermóne isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœniténtiam ítaque age ab hac nequítia tua: et roga Deum, si forte remittátur tibi hæc cogitátio cordis tui. 23 In felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis, vídeo te esse. 24 Respóndens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum quæ dixístis. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-5:Responsory2 [Ant 2] Venérunt ad monuméntum * María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlcrum, allelúja. [Ant 3] @Tempora/Pasc1-0:Ant 1 [Ant 3] (rubrica 1960) @Tempora/Pasc1-0:Ant 3