[Rank] Sabbato infra Hebdomadam I post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 10:1-8 1 Vir autem quidam erat in Cæsaréa, nómine Cornélius, centúrio cohórtis quæ dícitur Itálica, 2 religiósus, ac timens Deum cum omni domo sua, fáciens eleemósynas multas plebi, et déprecans Deum semper. 3 Is vidit in visu maniféste, quasi hora diéi nona, ángelum Dei introëúntem ad se, et dicéntem sibi: Cornéli. 4 At ille íntuens eum, timóre corréptus, dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accérsi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus: 6 hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te opórteat fácere. 7 Et cum discessísset ángelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et mílitem metuéntem Dóminum ex his qui illi parébant. 8 Quibus cum narrásset ómnia, misit illos in Joppen. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-6:Responsory1 [Lectio2] !Act. 10:9-17 9 Póstera autem die, iter illis faciéntibus, et appropinquántibus civitáti, ascéndit Petrus in superióra ut oráret circa horam sextam. 10 Et cum esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis, cécidit super eum mentis excéssus: 11 et vidit cælum apértum, et descéndens vas quoddam, velut línteum magnum, quátuor inítiis submítti de cælo in terram, 12 in quo erant ómnia quadrupédia, et serpéntia terræ, et volatília cæli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occíde, et mandúca. 14 Ait autem Petrus: Absit Dómine, quia nunquam manducávi omne commúne et immúndum. 15 Et vox íterum secúndo ad eum: Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris. 16 Hoc autem factum est per ter: et statim recéptum est vas in cælum. 17 Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidísset, ecce viri qui missi erant a Cornélio, inquiréntes domum Simónis astitérunt ad iánuam. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-1:Responsory2 [Lectio3] !Act. 10:34-41 34 Apériens autem Petrus os suum, dixit: In veritáte cómperi quia non est personárum accéptor Deus; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operátur justítiam, accéptus est illi. 36 Verbum misit Deus fíliis Israël, annúntians pacem per Jesum Christum (hic est ómnium Dóminus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Judǽam: incípiens enim a Galilǽa post baptísmum quod prædicávit Joánnes, 38 Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto, et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus ómnium quæ fecit in regióne Judæórum, et Jerúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno. 40 Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri, 41 non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 &Gloria R. Allelúja, allelúja, allelúja. [Ant 2] Illúmine, Dómine * sedéntes in ténebris et umbra mórtis, et dírige pedes nostros in viam pacis.