[Rank] De II die infra Octavam S. Joseph;;Semiduplex;;2;;vide Tempora/Pasc2-3 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pasc2-4Feria:Rank [Rule] vide Tempora/Pasc2-3; 9 lectiones [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 24:10-16 10 Respóndit autem Paulus (annuénte sibi prǽside dícere): Ex multis annis te esse iúdicem genti huic sciens, bono ánimo pro me satisfáciam. 11 Potes enim cognóscere quia non plus sunt mihi dies quam duódecim, ex quo ascéndi adoráre in Jerúsalem: 12 et neque in templo invenérunt me cum áliquo disputántem, aut concúrsum faciéntem turbæ, neque in synagógis, neque in civitáte: 13 neque probáre possunt tibi de quibus nunc me accúsant. 14 Confíteor autem hoc tibi, quod secúndum sectam quam dicunt hǽresim, sic desérvio Patri et Deo meo, credens ómnibus quæ in lege et prophétis scripta sunt: 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspéctant, resurrectiónem futúram justórum et iniquórum. 16 In hoc et ipse stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-2:Responsory1 [Lectio2] !Act. 24:17-21 17 Post annos autem plures eleemósynas factúrus in gentem meam, veni, et oblatiónes, et vota, 18 in quibus invenérunt me purificátum in templo: non cum turba, neque cum tumúltu. 19 Quidam autem ex Asia Judǽi, quos oportébat apud te præsto esse, et accusáre si quid habérent advérsum me: 20 aut hi ipsi dicant si quid invenérunt in me iniquitátis cum stem in concílio, 21 nisi de una hac solúmmodo voce qua clamávi inter eos stans: Quóniam de resurrectióne mortuórum ego iúdicor hódie a vobis. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-2:Responsory2 [Lectio3] !Act. 24:22-27 22 Dístulit autem illos Felix, certíssime sciens de via hac, dicens: Cum tribúnus Lýsias descénderit, áudiam vos. 23 Jussítque centurióni custodíre eum, et habére réquiem, nec quemquam de suis prohibére ministráre ei. 24 Post áliquot autem dies véniens Felix cum Drusílla uxóre sua, quæ erat Judǽa, vocávit Paulum, et audívit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum. 25 Disputánte autem illo de justítia, et castitáte, et de judício futúro, tremefáctus Felix, respóndit: Quod nunc áttinet, vade: témpore autem opportúno accérsam te: 26 simul et sperans quod pecúnia ei darétur a Paulo, propter quod et frequénter accérsens eum, loquebátur cum eo. 27 Biénnio autem expléto, accépit successórem Felix Pórtium Festum. Volens autem grátiam præstáre Judǽis Felix, relíquit Paulum vinctum. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 [Lectio4] Sermo sancti Bernardíni Senénsis !Sermo de S. Joseph Cum inter Maríam et Joseph fúerit veríssimum matrimónium per divínam inspiratiónem contráctum, et in matrimónio fiat únio animórum in tantum quod una dicúntur persóna sponsus et sponsa, ut possit dici únitas quasi summa; quómodo cogitáre potest mens discréta quod Spíritus Sanctus tanta unióne uníret menti tantæ Vírginis áliquam ánimam, nisi ei virtútum operatióne simíllimam? Unde credo, istum virum sanctum Joseph fuísse mundíssimum in virginitáte, profundíssimum in humilitáte, ardentíssimum in Dei amóre et caritáte, altíssimum in contemplatióne. Et quia nóverat Virgo istum sibi a Spíritu Sancto datum in sponsum, et in suæ virginitátis fidum custódem, et ad participándum secum in caritátis amóre et obsequiósa sollicitúdine erga diviníssimam Prolem Dei; ídeo credo, quod totíus cordis afféctu hunc, sanctum Joseph, sinceríssime diligébat. [Lectio5] Hábuit Joseph erga Christum ardentíssimam caritátem. Quis déneget, óbsecro, quod ipsi tenénti Christum in brácchiis aut confabulánti cum ipso, Christus, sive infans sive adúltus, ingéreret et imprímeret ineffábiles sensus atque jucunditátes de semetípso, et hoc cooperánte extérius grátia Christi cum filiáli aspéctu, affátu atque compléxu? O quanta dúlcia óscula ab ipso recépit! o quanta dulcédine audiébat balbutiéntem Párvulum se patrem vocáre, et quanta suavitáte sentiébat se dúlciter amplexári! Consídera étiam, cum quanta compassióne in itinéribus, quæ fecérunt, párvulum Jesum ex labóre lassum, cum grandiúsculus esset, in suo grémio requiéscere faciébat: quia omni amóre transformatívo ferebátur in eum, ut in dulcíssimum Fílium sibi in cónjuge sua Vírgine per Spíritum Sanctum datum. [Lectio6] Ideo prudentíssima Mater, quæ expérta fúerat ejus afféctum, ad Fílium suum Jesum in templo reinvéntum ait: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Ad hujus verbi intelléctum notándum est, quod duo sapórum génera cóntinet in se Christus, dulcóris et dolóris; et quia sanctíssimus Joseph horum duórum gústuum mirabíliter párticeps fuit, ídeo beáta Virgo vocat eum singuláriter patrem Christi. Hic solum légitur Vírginem Joseph appellásse patrem Jesu: quia sensus dolóris, quem hábuit de Jesu pérdito, verum in eo monstrávit patris afféctum. Si enim secúndum humánas leges divínitus approbátas potest extráneus áliquem adoptáre in fílium, multo magis Dei Fílius datus ipsi Joseph in sua sanctíssima Sponsa sub virginális matrimónii admirábili sacraménto, debet ejus fílius appellári; et étiam credi quod in eo fúerit gustus paternális amóris atque dolóris respéctu dilécti Jesu. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 3:21-23 In illo témpore: Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cælum. Et réliqua. _ De Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Liber 2 de Consensu Evang. Neque proptérea non erat appellándus Joseph pater Christi, quia non eum concumbéndo genúerat; quandóquidem pater esset étiam ejus, quem non ex sua cónjuge procreátum aliúnde adoptásset. Putabátur quidem Christus étiam áliter fílius Joseph, tamquam ex ejus omníno carne progénitus; sed ab eis hoc putabátur, quos Maríæ latébat virgínitas: nam Lucas ait: Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph. Qui tamen Lucas non ejus paréntem solam Maríam, sed ambos paréntes ejus appelláre mínime dubitávit, ubi ait: Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia, et grátia Dei erat in illo; et ibant paréntes ejus per omnes annos in Jerúsalem, in die solémni Paschæ. [Lectio8] Sed, ne quisnam hic paréntes consanguíneos pótius Maríæ cum ipsa Matre ejus intelligéndos putet, quid ad illud respondébit quod ipse item Lucas supérius dixit, Et erant Pater ejus et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo? Cum ígitur ipse narret, non ex concúbitu Joseph, sed ex María Vírgine natum Christum; unde eum patrem ejus appéllat, nisi quia et virum Maríæ recte intellígimus sine commixtióne carnis, ipsa copulatióne conjúgii; et ob hoc étiam Christi patrem multo conjúnctius, qui ex ejus cónjuge natus sit, quam si esset aliúnde adoptátus? Ac per hoc, si demonstráre áliquis posset Maríam ex David nullam consanguinitátis oríginem dúcere, sat erat secúndum istam ratiónem, accípere Christum Fílium David; qua ratióne étiam Joseph pater ejus appellátus est. [Lectio9] Lucas autem non ab inítio Evangélii sui, sed a baptísmo Christi generatiónes enárrat, nec descendéndo, sed ascendéndo, tamquam sacerdótem in expiándis peccátis magis assígnans; ubi eum vox de cælo declarávit, ubi testimónium Joánnes ipsi perhíbuit dicens: Ecce, qui tollit peccáta mundi. Ascendéndo autem transit Abraham et pérvenit ad Deum, cui mundáti et expiáti reconciliámur. Mérito et adoptiónis oríginem ipse suscépit, quia per adoptiónem effícimur fílii Dei, credéndo in Fílium Dei. Satis autem demonstrávit, non se ídeo dixísse. Joseph fílium Heli, quod de illo génitus, sed quod ab illo fúerat adoptátus; cum et ipsum Adam fílium Dei dixit, cum sit factus a Deo, sed per grátiam, quam póstea peccándo amísit, tamquam fílius in paradíso constitútus sit. &teDeum