[Rank] De IV die infra Octavam S. Joseph;;Semiduplex;;2;;vide Tempora/Pasc2-3 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pasc2-6Feria:Rank [Rule] vide Tempora/Pasc2-3 9 lectiones [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act. 28:16-20 16 Cum autem venissémus Romam, permíssum est Paulo manére síbimet cum custodiénte se mílite. 17 Post tértium autem diem convocávit primos Judæórum. Cumque conveníssent, dicébat eis: Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens, aut morem patérnum, vinctus ab Jerosólymis tráditus sum in manus Romanórum, 18 qui cum interrogatiónem de me habuíssent, voluérunt me dimíttere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19 Contradicéntibus autem Judǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre. 20 Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére, et álloqui. Propter spem enim Israël caténa hac circúmdatus sum. [Responsory1] @Tempora/Pasc0-6:Responsory1 [Lectio2] !Act. 28:21-24 21 At illi dixérunt ad eum: Nos neque lítteras accépimus de te a Judǽa, neque advéniens áliquis fratrum nuntiávit, aut locútus est quid de te malum. 22 Rogámus autem a te audíre quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubíque ei contradícitur. 23 Cum constituíssent autem illi diem, venérunt ad eum in hospítium plúrimi, quibus exponébat testíficans regnum Dei, suadénsque eis de Jesu ex lege Móysi et prophétis a mane usque ad vésperam. 24 Et quidam credébant his quæ dicebántur: quidam vero non credébant. [Responsory2] @Tempora/Pasc0-1:Responsory2 [Lectio3] !Act. 28:25-31 25 Cumque ínvicem non essent consentiéntes, discedébant, dicénte Paulo unum verbum: Quia bene Spíritus Sanctus locútus est per Isaíam prophétam ad patres nostros, 26 dicens: Vade ad pópulum istum, et dic ad eos: Aure audiétis, et non intellegétis, et vidéntes vidébitis, et non perspiciétis. 27 Incrassátum est enim cor pópuli hujus, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos compressérunt: ne forte vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intéllegant, et convertántur, et sanem eos. 28 Notum ergo sit vobis, quóniam géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient. 29 Et cum hæc dixísset, exiérunt ab eo Judǽi, multam habéntes inter se quæstiónem. 30 Mansit autem biénnio toto in suo condúcto: et suscipiébat omnes qui ingrediebántur ad eum, 31 prǽdicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Dómino Jesu Christo cum omni fidúcia, sine prohibitióne. [Responsory3] @Tempora/Pasc0-3:Responsory1 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 4 in Matth. Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam. Quid autem est accípere? Domi profécto retinére; jam enim illam mente dimíserat: sed dimíssam, inquit, retíneas, quam Deus tibi cópulat, non paréntes; cópulat vero, non in fœdus solémne conjúgii, sed in consórtium commúnis habitáculi, et cópulat per meæ vocis offícium. Sicut enim illam póstea comméndat Christus ipse discípulo, ita étiam nunc Angelus Sponso; solátium tantúmmodo ejus habitúram absque fœdere nuptiárum. Deínde honéstius multóque dígnius causa partus expósita, suspiciónem quoque prorsus restínxit. Non modo, inquit, illícito non est violáta compléxu, verum étiam supra natúram morémque fœcúnda est. Noli ígitur de tam felíci partu Sponsæ attráhere mærórem, immo vero in majorem prorúmpe lætítiam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. [Lectio5] Páriet autem Fílium, et vocábis nomen ejus Jesum; non enim quia ex Spíritu Sancto est, idcírco te a ministério tantæ exístimes dispensatiónis extráneum. Nam etsi nihil hábeas in hac generatióne commúne (Virgo quippe permánsit intácta), tamen quod est próprium patris quodque nihil offúscat Vírginis dignitátem, hoc tibi fácile concédo, ut scílicet Nato nomen impónas; tu enim illum primum vocábis. Quamquam enim non sit fílius tuus iste, qui náscitur, tu tamen curam erga illum et sollicitúdinem osténdes paréntis; et proptérea te illi ab ipsa statim nóminis impositióne conjúngo. Deínde, ne quis illum ex hoc patrem esse suspicarétur, Páriet, inquit, Fílium. Non dixit, Páriet tibi, sed pósuit illud indefinítum et suspénsum; non enim illi, sed univérso prorsus orbi péperit Christum. [Lectio6] Proptérea et nomen ejus de cælo Angelum detulísse Evangelísta memorávit, ut hinc quoque osténderet illum mirábilem esse partum, quo ejus nomen ad Joseph et per Angelum et a Deo missum docéret. Nam et ipsum vocábulum non inániter pósitum est, quod certe mille cóntinet thesáuros bonórum. Propter quod illud étiam Angelus interpretátur bonis mæréntem spebus animándo; et hoc quoque illum modo ad credéndum quod lóquitur, invítat. Fácile namque sollicitámur ad próspera, et prómptius fidem accommodámus secúndis. Ipse enim, inquit, salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum. Hinc quoque benefícii nóvitas indicátur. Non enim a bello visíbili neque a gládio barbarórum, sed, quod his longe majus est, a peccáto suo pópulum suum núntiat liberándum: quod præstáre nulli fuit hóminum aliquándo possíbile. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 3:21-23 In illo témpore: Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cælum. Et réliqua. _ De Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Expositio in Luc. lib. 3 Néminem movére debet, quod ita scriptum est: Qui putabátur fílius Joseph. Bene enim putabátur, quia natúra non erat; sed ídeo putabátur, quia eum María, quæ Joseph viro suo erat desponsáta genúerat. Sic enim habes: Nonne hic est fílius Joseph fabri? Díximus supra qua ratióne per Vírginem, díximus étiam, qua ratióne per desponsátam, et quare cénsus témpore nasci volúerit Dóminus salutáris; non aliénum étiam vidétur, ut qua ratióne fabrum patrem habúerit, declarémus. Hoc enim typo eum patrem sibi esse demónstrat, qui fabricátor ómnium cóndidit mundum. Nam etsi humána non sunt comparánda divínis, typus tamen ínteger est, quod Pater Christi igne operátur et spíritu, et tamquam bonus ánimæ faber vítia nostra circúmdolat; cito secúrim ádmovens arbóribus infœcúndis, secáre doctus exígua, culmínibus serváre sublímia, rígida méntium spíritus igne mollíre, et in vários usus omne humánum genus divérsa ministeriórum qualitáte formáre. [Lectio8] Cur autem Joseph magis quam Maríæ generátio describátur, cum María de Spíritu Sancto generávit Christum, et Joseph a generatióne Dómini videátur aliénus, dubitáre possémus, nisi consuetúdo nos instrúeret Scripturárum, quæ semper viri oríginem quærit. Viri enim persóna quæritur, qui étiam in senátu et réliquis cúriis civitátum géneris assérvat dignitátem. Quam defórme autem, si relícta viri orígine, orígo féminæ quærerétur, ut viderétur patrem non habuísse ille totíus mundi pópulis prædicándus! Vides ubíque famíliam per virórum generatiónes esse decúrsam. Noli mirári quod Joseph orígo descrípta est. Etenim secúndum carnem natus, usum débuit sequi carnis, et qui in sæculum venit, sæculi débuit more descríbi; máxime cum in Joseph orígine étiam orígo sit Maríæ. [Lectio9] Cur autem sanctus Matthæus ab Abraham generatiónem enumeráre cœperit Christi, sanctus vero Lucas a Christo usque ad Deum perdúxerit, explanándum vidétur. Lucas ad Deum putávit oríginem ejus esse referéndam, quod verus Christi generátor Deus sit, vel secúndum veram generatiónem Pater, vel secúndum lavácri regeneratiónem mystici múneris auctor. Et ídeo non a primo generatiónem ejus cœpit descríbere; sed posteáquam baptísmum ejus explícuit, Auctórem ómnium Deum per baptísmum cúpiens demonstráre. Christum quoque a Deo órdine manásse successiónis asséruit, univérsa contéxens, ut et secúndum natúram et secúndum grátiam et secúndum carnem Dei Fílium demonstráret. Quod autem evidéntius divínæ generatiónis indícium, quam quod de generatióne dictúrus, ipsum Patrem præmísit loquéntem: Hic est Fílius meus diléctus, in quo complácui? &teDeum