[Rank] De VI die infra Octavam S. Joseph;;Semiduplex;;2;;vide Tempora/Pasc2-3 [Rank] (rubrica Newcal) @Tempora/Pasc3-1Feria:Rank [Rule] vide Tempora/Pasc2-3 9 lectiones [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 2:1-7 1 Angelo Ephesi ecclésiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: 2 Scio ópera tua, et labórem, et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos: et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos esse, et non sunt: et invenísti eos mendáces: 3 et patiéntiam habes, et sustinuísti propter nomen meum, et non defecísti. 4 Sed hábeo advérsum te, quod caritátem tuam primam reliquísti. 5 Memor esto ítaque unde excíderis: et age pœniténtiam, et prima ópera fac: sin autem, vénio tibi, et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pœniténtiam égeris. 6 Sed hoc habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi. 7 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei. [Responsory1] R. Vidi portam civitátis ad Oriéntem pósitam, et Apostolórum nómina et Agni super eam scripta: * Et super muros ejus Angelórum custódiam, allelúja. V. Vidi cælum novum, et terram novam, et civitátem novam descendéntem de cælo. R. Et super muros ejus Angelórum custódiam, allelúja. [Lectio2] !Apo 2:8-11 8 Et ángelo Smyrnæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit primus, et novíssimus, qui fuit mórtuus, et vivit: 9 Scio tribulatiónem tuam, et paupertátem tuam, sed dives es: et blasphemáris ab his, qui se dicunt Judǽos esse, et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. 10 Nihil horum tímeas quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus áliquos ex vobis in cárcerem ut tentémini: et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ. 11 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda. [Responsory2] R. Osténdit mihi Angelus fontem aquæ vivæ, et dixit ad me, allelúja: * Hic Deum adóra, allelúja, allelúja, allelúja. V. Postquam audíssem et vidíssem, cécidi ut adorárem ante pedes Angeli, qui mihi hæc ostendébat, et dixit mihi. R. Hic Deum adóra, allelúja, allelúja, allelúja. &Gloria R. Hic Deum adóra, allelúja, allelúja, allelúja. [Lectio3] !Apo 2:12-17 12 Et ángelo Pérgami ecclésiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphǽam utráque parte acútam: 13 Scio ubi hábitas, ubi sedes est Sátanæ: et tenes nomen meum, et non negásti fidem meam. Et in diébus illis Antipas testis meus fidélis, qui occísus est apud vos ubi Sátanas hábitat. 14 Sed hábeo advérsus te pauca: quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram fíliis Israël, édere, et fornicári: 15 ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum. 16 Simíliter pœniténtiam age: si quóminus véniam tibi cito, et pugnábo cum illis in gládio oris mei. 17 Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo manna abscónditum, et dabo illi cálculum cándidum: et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit. [Responsory3] @Tempora/Pasc3-0 [Lectio4] Sermo sancti Bernardi Abbátis !Homilia 2 super Missus est Desponsáta est María Joseph, vel pótius (sicut ponit Evangelísta) viro, cui nomen erat Joseph. Virum nóminat, non quia marítus, sed quod homo virtútis erat; vel pótius quia juxta álium Evangelístam non vir simplíciter, sed vir ejus dictus est, mérito appellátur quod necessário putátur. Débuit ergo vir ejus appellári, quia necésse fuit et putári; sicut et pater Salvatóris non quidem esse, sed dici méruit, ut putarétur esse, dicénte hoc ipso Evangelísta: Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph. [Lectio5] Non est dúbium, quin bonus et fidélis homo fúerit iste Joseph, cui Mater desponsáta est Salvatóris. Fidélis, inquam, servus et prudens, quem constítuit Dóminus suæ Matris solátium, suæ carnis nutrítium, solum dénique in terris magni consílii coadjutórem fidelíssimum. Huc accédit, quod dícitur fuísse de domo David. Vere enim de domo David, vere de régia stirpe descéndit vir iste Joseph, nóbilis génere, mente nobílior. Plane fílius David, non degénerans a patre suo David; prorsus, inquam, fílius David, non tantum carne, sed fide, sed sanctitáte, sed devotióne, quem tamquam álterum David Dóminus invénit secúndum cor suum; cui tuto commítteret sacratíssimum atque secretíssimum sui cordis arcánum; cui, tamquam álteri David, incérta et occúlta sapiéntiæ suæ manifestávit, et dedit illi non ignárum esse mystérii, quod nemo príncipum hujus sǽculi agnóvit. [Lectio6] Cui dénique datum est, quod multi reges et prophétæ, cum vellent vidére, non vidérunt, audíre et non audiérunt; non solum vidére et audíre, sed étiam portáre, dedúcere, amplécti, deosculári, et nutríre et custodíre. Non tantum autem Joseph, sed et María descendísse credénda est de domo David; alióquin non esset desponsáta viro de domo David, si non esset et ipsa de domo David. Ambo ígitur erant de domo David; sed in áltera compléta est véritas, quam jurávit Dóminus David, áltero tamen cónscio et teste adimplétæ promissiónis. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 3:21-23 In illo témpore: Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cælum. Et réliqua. _ De Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Expositio in Luc. lib. 3 Quod per Salomónem Matthǽus generatiónem derivándum putávit, Lucas vero per Nathan, álteram regálem, álteram sacerdotálem Christi famíliam vidétur osténdere. Quod non ita accípere debémus, quod álterum áltero vérius; sed alter álteri pari fide et veritáte concórdet. Fuit enim vere et secúndum carnem regális et sacerdotális famíliæ, Rex ex régibus, Sacérdos ex sacerdótibus; licet oráculum non de carnálibus, sed de cæléstibus exprimátur: quóniam et Rex in Dei virtúte lætátur, cui judícium a Patre Rege defértur, et Sacérdos est in ætérnum, secúndum quod scriptum est: Tu es Sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. [Lectio8] Bene ígitur utérque ténuit fidem, ut Matthǽus per reges ductam oríginem comprobáret, et Lucas per sacerdótes a Deo transmíssam in Christum sériem géneris deducéndo, sanctiórem ipsam oríginem declaráret. Simul in hoc quoque vítuli figúra signátur, quod ubíque sacerdotále mystérium putat esse servándum. Nec miréris, si ab Abraham plures secúndum Lucam successiónes usque ad Christum sunt, paucióres secúndum Matthǽum, cum per álias persónas generatiónem fateáris esse decúrsam. Potest enim fíeri, ut álii longǽvam transégerint vitam, altérius vero generatiónis viri immatúra ætáte decésserint; cum videámus complúres senes cum suis nepótibus vívere, álios vero viros statim fíliis obíre suscéptis [Lectio9] Illud quoque advértimus, quod sanctus Matthǽus, Jacob, qui fuit pater Joseph, fílium Mathat esse memoráverit; Lucas vero Joseph, cui desponsáta erat María, fílium Heli, Heli autem fílium Melchi esse descrípserit. Quómodo uníus duo patres, id est, Heli et Jacob? Duórum fílius dictus est, quia altérius secúndum generatiónem, altérius secúndum legem factus est fílius. In quo præscrípto legis futúram perpetuitátem defunctórum séminis nobis esse promíssam non intelléxit pópulus Judæórum, sed secúndum lítteram accípiens, grátiam corrúpit oráculi. Alius enim erat frater, qui defunctórum fratrum semen suscitáret, non frater secúndum carnis germanitátem, sed secúndum grátiæ puritátem. Et ídeo fortásse Frater non redémit, redémit homo; quia non germánus frater ille, sed mediátor Dei et hóminum, homo Christus Jesus, resurrectiónis grátiam propagávit. &teDeum