[Rank] Feria Sexta infra Hebdomadam III post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De libro Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli !Apo 19:1-5 1 Post hæc audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: 2 quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. 3 Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. 4 Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúja. 5 Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timétis eum pusílli et magni. [Responsory1] @Tempora/Pasc3-0:Responsory4 [Lectio2] !Apo 19:6-10 6 Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. 7 Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se. 8 Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt sanctórum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beáti qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. 10 Et cécidi ante pedes ejus, ut adorárem eum. Et dicit mihi: Vide ne féceris: consérvus tuus sum, et fratrum tuórum habéntium testimónium Jesu. Deum adóra. Testimónium enim Jesu est spíritus prophetíæ. [Responsory2] @Tempora/Pasc3-0:Responsory5 [Lectio3] !Apo 19:11-16 11 Et vidi cælum apértum, et ecce equus albus, et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis, et Verax, et cum justítia iúdicat et pugnat. 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in cápite ejus diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. 13 Et vestítus erat veste aspérsa sánguine: et vocátur nomen ejus: Verbum Dei. 14 Et exércitus qui sunt in cælo, sequebántur eum in equis albis, vestíti býssino albo et mundo. 15 Et de ore ejus procédit gládius ex utráque parte acútus, ut in ipso percútiat gentes. Et ipse reget eas in virga férrea: et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis. 16 Et habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium. [Responsory3] @Tempora/Pasc3-2:Responsory3 [Ant 2] Cognovérunt * Dóminum Jesum, allelúja, in fractióne panis, allelúja. [Oratio 2] @Tempora/Pasc3-0:Oratio [Ant 3] @Tempora/Pasc3-0:Ant 1 [Ant 3] (rubrica 1960) Amen dico vobis, * quia plorábitis et flébitis vos: mundus autem gaudébit, vos vero contristabímini, sed tristítia vestra convertétur in gáudium, allelúja.