[Rank] Feria Secunda infra Hebdomadam IV post Octavam Paschæ;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica Una Antiphona Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola beáti Jacóbi Apóstoli !Jas 1:17-20 17 Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. 18 Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. 19 Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. 20 Ira enim viri justítiam Dei non operátur. [Responsory1] R. Dicant nunc, qui redémpti sunt, allelúja, * A Dómino, allelúja, allelúja. V. Quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos. R. A Dómino, allelúja, allelúja. [Lectio2] !Jas 1:21-24 21 Propter quod abiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras. 22 Estóte autem factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. 23 Quia si quis audítor est verbi, et non factor, hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: 24 considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est qualis fúerit. [Responsory2] R. Cantáte Dómino, allelúja: * Psalmum dícite ei, allelúja. V. Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus. R. Psalmum dícite ei, allelúja. &Gloria R. Psalmum dícite ei, allelúja. [Lectio3] !Jas 1:25-27 25 Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis, et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. 26 Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. 27 Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo. [Responsory3] @Tempora/Pasc4-0:Responsory3 [Ant 2] Nonne cor nostrum * ardens erat in nobis de Jesu, dum loquerétur nobis in via? allelúja. [Ant 3] Ego veritátem dico * vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos, allelúja.