[Rank] Feria Sexta Quattuor Temporum Pentecostes;;Semiduplex I classis;;6.9;;ex Pasc7-0 [Rule] ex Pasc7-0; 1 nocturn; Psalmi Dominica; Antiphonas horas Hymnus Tertia Feria Te Deum no93 [Ant Matutinum] @Tempora/Pasc7-0::s/V\. .*/V. Spíritus Paráclitus, allelúja.\nR. Docébit vos ómnia, allelúja./s [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 5:17-26 In illo témpore: Factum est in una diérum, et Jesus sedébat docens. Et erant pharisǽi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilǽæ et Judǽæ, et Jerúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 5 in cap. 5 Lucæ, post initium Non otiósa hujus paralýtici, nec angústa medicína est, quando Dóminus et orásse præmíttitur; non útique propter suffrágium, sed propter exémplum. Imitándi enim spécimen dedit, non precándi ámbitum requisívit. Et conveniéntibus ex omni Galilǽa, et Judǽa, et Jerúsalem, legis doctóribus, inter ceterórum remédia debílium, paralýtici istíus medicína descríbitur. Primum ómnium, quod ante díximus, unusquísque æger peténdæ precatóres salútis debet adhibére, per quos nostræ vitæ compágo resolúta, actuúmque nostrórum clauda vestígia, verbi cæléstis remédio reforméntur. [Responsory1] R. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos: * Ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúja, allelúja. V. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. R. Ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúja, allelúja. [Lectio2] Sint ígitur áliqui monitóres mentis, qui ánimum hóminis, quamvis exterióris córporis debilitáte torpéntem, ad superióra érigant. Quorum rursus adminículis et attóllere et humiliáre se fácilis ante Jesum locétur, Domínico vidéri dignus aspéctu. Humilitátem enim réspicit Dóminus: quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua. Magnus Dóminus, qui aliórum mérito ignóscit áliis: et dum álios probat, áliis reláxat erráta. Cur apud te, homo, colléga non váleat, cum apud Deum servus et interveniéndi méritum, et jus hábeat impetrándi? [Responsory2] R. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: * Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja. V. Omnium est enim ártifex, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens. R. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja. &Gloria R. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja. [Lectio3] Disce, qui júdicas, ignóscere: disce, qui æger es, impetráre. Si grávium peccatórum diffídis véniam, ádhibe precatóres, ádhibe Ecclésiam, quæ pro te precétur, cujus contemplatióne, quod tibi Dóminus negáre posset, ignóscat. Et quamvis históriæ fidem non debeámus omíttere, ut vere paralýtici istíus corpus credámus esse sanátum: cognósce tamen interióris hóminis sanitátem, cui peccáta donántur. Cum Judǽi ásserunt peccáta a solo Deo posse concédi, Deum útique eum confiténtur; suóque judício perfídiam suam produnt, qui opus ástruunt, ut persónam negent. &teDeum [Ant 2] Dixit Jesus: * Ut sciátis autem quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, ait paralýtico: Tibi dico, surge: tolle lectum tuum, et vade in domum tuam, allelúja. [Oratio] Da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus: ut, Sancto Spíritu congregáta, hostíli nullátenus incursióne turbétur. $Per Dominum eiusdem [Ant 3] Paráclitus autem * Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis, allelúja.