[Rank] Dominica II Post Pentecosten infra Octavam Corporis Christi;;Semiduplex I classis;;5.9;;ex Tempora/Pent01-4 [Rank] (rubrica 196) Dominica II Post Pentecosten;;Semiduplex I classis;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Doxology=Corp [Hymnus Vespera] @Tempora/Pent01-4:Hymnus Vespera [Versum 1] V. Cibávit illos ex ádipe fruménti, allelúja. R. Et de petra, melle saturávit eos, allelúja. [Ant 1] Puer Sámuel * ministrábat ante Deum coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus cum eo. [Oratio] Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia nunquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. $Per Dominum. [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 4:1-3 1 Et factum est in diébus illis, convenérunt Philísthiim in pugnam: et egréssus est Israël óbviam Philísthiim in prǽlium, et castrametátus est juxta lápidem Adiutórii. Porro Philísthiim venérunt in Aphec, 2 et instruxérunt áciem contra Israël. Inito autem certámine, terga vertit Israël Philisthǽis: et cæsa sunt in illo certámine passim per agros, quasi quátuor míllia virórum. 3 Et revérsus est pópulus ad castra: dixerúntque majóres natu de Israël: Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthiim? afferámus ad nos de Silo arcam fœ́deris Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum. [Lectio2] !1 Reg 4:4-6 4 Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fœ́deris Dómini exercítuum sedéntis super chérubim: erántque duo fílii Heli cum arca fœ́deris Dei, Ophni et Phínees. 5 Cumque venísset arca fœ́deris Dómini in castra, vociferátus est omnis Israël clamóre grandi, et persónuit terra. 6 Et audiérunt Philísthiim vocem clamóris, dixerúntque: Quænam est hæc vox clamóris magni in castris Hebræórum? Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra. [Lectio3] !1 Reg 4:7-11 7 Timuerúntque Philísthiim, dicéntes: Venit Deus in castra. Et ingemuérunt, dicéntes: 8 Væ nobis: non enim fuit tanta exultátio heri et nudiustértius: væ nobis. Quis nos salvábit de manu deórum sublímium istórum? hi sunt dii, qui percussérunt Ægýptum omni plaga in desérto. 9 Confortámini, et estóte viri, Philísthiim, ne serviátis Hebrǽis, sicut et illi serviérunt vobis: confortámini, et belláte. 10 Pugnavérunt ergo Philísthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquísque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Israël trigínta míllia péditum. 11 Et arca Dei capta est: duo quoque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees. [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysostomi !Ex Hom. 60 ad pop. Antioch Quóniam Verbum dicit: Hoc est corpus meum; et assentiámur et credámus et intellectuálibus ipsum óculis intueámur. Nihil enim sensíbile nobis Christus trádidit; sed sensibílibus quidem rebus, at ómnia intelligibília. Itidem et in baptísmate: per rem nempe sensíbilem, aquam, donum confértur; intelligíbile vero quod perfícitur, generátio et renovátio. Si enim incorpóreus esses, nuda et incorpórea tibi dedísset ipse dona; sed quóniam ánima córpori consérta est, in sensibílibus intelligibília tibi præbet. Quot nunc dicunt: Vellem ipsíus formam aspícere, figúram, vestiménta, calceaménta? Ecce eum vides, ipsum tangis, ipsum mandúcas. Et tu quidem vestiménta cupis vidére; ipse vero tibi concédit non tantum vidére, verum et manducáre, et tángere, et intra te súmere. [Lectio5] Igitur accédat nemo cum náusea, nemo resolútus; omnes accénsi, omnes fervéntes et excitáti. Nam si Judǽi stantes, et calceaménta in pédibus habéntes, et báculos mánibus gestántes, agnum cum festinatióne comedébant; te multo magis opórtet esse solértem. Nam illi quidem in Palæstínam erant profectúri, et proptérea viatórum figúram habébant: tu vero debes in cælum migráre. Quaprópter in ómnibus opórtet te vigiláre; nec enim parva pœna propónitur indígne suméntibus. Cógita quantum advérsus proditórem indignáris, et contra eos qui illum crucifixérunt: ítaque consídera, ne tu quoque sis reus córporis et sánguinis Christi. Illi sanctíssimum corpus occidérunt, tu vero pollúta súscipis ánima, post tot benefícia. Neque enim illi satis fuit, hóminem fíeri, cólaphis cædi, et crucifígi; verum et semetípsum nobis commíscet; et non fide tantum, verum et ipsa re, nos suum éfficit corpus. [Lectio6] Quo non opórtet ígitur esse puriórem, tali fruéntem sacrifício? quo solári rádio non splendidiórem manum, carnem hanc dividéntem? os quod igni spiritáli replétur, linguam quæ treméndo nimis sánguine rubéscit? Cógita quali sis insignítus honóre, quali mensa fruáris. Quod Angeli vidéntes horréscunt, neque líbere audent intuéri propter emicántem inde splendórem; hoc nos páscimur, huic nos unímur, et facti sumus unum Christi corpus, et una caro. Quis loquétur poténtias Dómini, audítas fáciet omnes laudes ejus? Quis pastor oves próprio pascit cruóre? Et quid dico, pastor? Matres multæ sunt, quæ post partus dolóres, fílios áliis tradunt nutrícibus. Hoc autem ipse non est passus; sed ipse nos próprio sánguine pascit, et per ómnia nos sibi coagméntat. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 14:16-24 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis parábolam hanc: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocávit multos. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 36 in Evangelia Hoc distáre, fratres caríssimi, inter delícias córporis et cordis solet: quod corporáles delíciæ, cum non habéntur, grave in se desidérium accéndunt; cum vero ávide edúntur, comedéntem prótinus in fastídium per satietátem vertunt. At contra, spiritáles delíciæ, cum non habéntur, in fastídio sunt; cum vero habéntur, in desidério: tantóque a comedénte ámplius esuriúntur, quanto et ab esuriénte ámplius comedúntur. In illis appetítus placet, experiéntia dísplicet; in istis appetítus saturitátem, satúritas fastídium génerat: in istis autem appetítus saturitátem, satúritas appetítum parit. [Lectio8] Augent enim spiritáles delíciæ desidérium in mente, dum sátiant: quia quanto magis eárum sapor percípitur, eo ámplius cognóscitur quod avídius amétur; et idcírco non hábitæ amári non possunt, quia eárum sapor ignorátur. Quis enim amáre váleat quod ignórat? Proínde Psalmísta nos ádmonet, dicens: Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus. Ac si apérte dicat: Suavitátem ejus non cognóscitis, si hanc mínime gustátis; sed cibum vitæ ex paláto cordis tángite, ut probántes ejus dulcédinem, amáre valeátis. Has autem homo delícias tunc amísit, cum in paradíso peccávit; extra éxiit, cum os a cibo ætérnæ dulcédinis clausit. [Responsory8] R. Homo quidam fecit cœnam magnam, et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis ut venírent, * Quia paráta sunt ómnia. V. Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis. R. Quia paráta sunt ómnia. &Gloria R. Quia paráta sunt ómnia. [Lectio9] Unde nos quoque, nati in hujus peregrinatiónis ærúmna, huc fastidiósi jam vénimus, nescímus quid desideráre debeámus. Tantóque se ámplius fastídii nostri morbus exággerat, quanto se magis ab esu illíus dulcédinis ánimus elóngat; et eo jam intérnas delícias non áppetit, quo eas comédere, diu longéque desuévit. Fastídio ergo nostro tabéscimus, et longa inédiæ peste fatigámur. Et quia gustáre intus nólumus parátam dulcédinem, amámus foris míseri famem nostram. &teDeum [Capitulum Laudes] !1 Joann. 3:13-14 v. Caríssimi: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. $Deo gratias [Versum 2] V. Panem cæli dedit eis, allelúja. R. Panem Angelórum manducávit homo, allelúja. [Ant 2] Homo quidam * fecit cenam magnam, et vocávit multos: et misit servum suum hora cenæ dícere invitátis ut venírent, quia ómnia paráta sunt, allelúja. [Lectio Prima] !1 Joann. 3:18 v. Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte. [Capitulum Sexta] !1 Joann. 3:16 v. In hoc cognóvimus caritátem Dei: quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit, et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Exi cito * in platéas et vicos civitátis: et páuperes ac débiles, cæcos et claudos compélle intráre, ut impleátur domus mea, allelúja. [Commemoratio] !Commemoratio de Octava Corporis Christi @Tempora/Pent01-4:Oratio