[Rank] In Octava Sanctissimi Corporis Christi;;Duplex majus;;6.3;;ex Tempora/Pent01-4 [Rank] (rubrica tridentina) In Octava Sanctissimi Corporis Christi;;Duplex majus;;4.9;;ex Tempora/Pent01-4 [Rank] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Feria V infra Hebdomadam II post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] ex Tempora/Pent01-4 9 lectiones Doxology=Corp Comkey=20 [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 8:4-6 4 Congregáti ergo univérsi majóres natu Israël, venérunt ad Samuélem in Rámatha, 5 dixerúntque ei: Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis: constitúte nobis regem, ut júdicet nos, sicut et univérsæ habent natiónes. 6 Displícuit sermo in óculis Samuélis, eo quod dixíssent: Da nobis regem, ut júdicet nos. Et orávit Sámuel ad Dóminum. [Responsory1 1960] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 8:7-9 7 Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem pópuli in ómnibus quæ loquúntur tibi: non enim te abjecérunt sed me, ne regnem super eos. 8 Juxta ómnia ópera sua, quæ fecérunt a die qua edúxi eos de Ægýpto usque ad diem hanc, sicut dereliquérunt me et serviérunt diis aliénis, sic fáciunt étiam tibi. 9 Nunc ergo vocem eórum audi; verúmtamen contestáre eos et prædic eis jus regis, qui regnatúrus est super eos. [Responsory2 1960] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 8:10-14 10 Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem, 11 et ait: Hoc erit jus regis, qui imperatúrus est vobis. Fílios vestros tollet et ponet in cúrribus suis, faciétque sibi équites et præcursóres quadrigárum suárum; 12 et constítuet sibi tribúnos et centuriónes et aratóres agrórum suórum et messóres ségetum et fabros armórum et cúrruum suórum; 13 fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias, et focárias, et paníficas: 14 agros quoque vestros, et víneas, et olivéta, óptima tollet, et dabit servis suis. [Responsory3 1960] @Tempora/Pent01-1:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Cyrílli Epíscopi Jerosolymitáni !Catechesis mystagog. 4 Ipsa beáti Pauli doctrína abúnde suffícere vidétur, ut certam vobis de divínis mystériis fidem fáciat, quibus digni rédditi, concorpórei, ut ita dicam, et consanguínei Christi facti estis. Ipse enim modo clamábat, quod in nocta qua tradebátur Dóminus noster Jesus Christus, accípiens panem, et grátias agens fregit, et dedit discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum. Et accípiens cálicem, et grátias agens, dixit: Accípite, et bíbite: hic est sanguis meus. Cum ígitur ipse de pane pronuntiáverit ac díxerit: Hoc est corpus meum; quis audébit deínceps ambígere? Et cum idem ipse tam asseveránter díxerit: Hic est sanguis meus; quis umquam dubitáverit, ut dicat non esse ejus sánguinem? [Lectio5] Aquam olim in vinum convértit in Cana Galilǽæ, quod habet quamdam cum sánguine propinquitátem: et eum parum dignum existimábimus, cui credámus quod vinum in sánguinem transmutárit? Ad eas núptias, quibus córpora copulántur, vocátus, præter opiniónem ómnium hoc fecit miráculum: et non multo magis sic eum corpus et sánguinem suum fruénda nobis donásse persuásum fírmiter habébimus, ut ea cum omni certitúdine tamquam corpus ipsíus et sánguinem sumámus? Nam in spécie panis dat nobis corpus, et in spécie vini dat nobis sánguinem: ut, cum súmpseris, gustes corpus et sánguinem Christi, factus ejúsdem córporis et sánguinis párticeps. Sic enim effícimur Christíferi, hoc est, Christum in corpóribus nostris feréntes, cum corpus ejus et sánguinem in membra nostra recípimus: sic secúndum beátum Petrum, divínæ natúræ consórtes réddimur. [Lectio6] Olim cum Judǽis Christus dísserens, Nisi manducavéritis, inquit, carnem meam, et bibéritis meum sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Cum autem illi, quæ dicta fúerant, non spiritáliter accepíssent, offénsi abiérunt retro; putábant enim quod eos ad manducándas carnes hortarétur. Erant et in véteri testaménto panes propositiónis; verum illi cum fúerint véteris testaménti, finem jam accepérunt. In novo vero testaménto panis est cæléstis et calix salutáris, qui et ánimam et corpus sanctíficant. Quam ob rem non sic hæc atténdas velim, tamquam sint nudus et simplex panis, nudum et simplex vinum; corpus enim sunt et sanguis Christi. Nam étiam si sensus illud tibi renúntiat, fides tamen te confírmet. Ne júdices rem ex gustu: sed te citra ullam dubitatiónem fides certum reddat, quod sis dignus factus, qui córporis et sánguinis Christi párticeps fíeres. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 6:56-59 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua. _ Homilía sancti Cyrílli Epíscopi Alexandríni !Liber 4 in Joánnem, cap. 17 Qui mandúcat, inquit, carnem meam et bibit sánguinem meum, in me manet, et ego in illo. Sicut enim si quis liquefáctæ ceræ áliam ceram infúderit, álteram cum áltera per totum commísceat necésse est; sic qui carnem et sánguinem Dómini récipit, cum ipso ita conjúngitur, ut Christus in ipso, et ipse in Christo inveniátur. Símili quodam modo apud Matthǽum compéries. Símile est, inquit, regnum cælórum ferménto, quod accéptum abscóndit múlier in farínæ satis tribus. Sicut parum, ut Paulus ait, ferménti totam massam ferméntat, sic párvula benedíctio totum hóminem in seípsam áttrahit, et sua grátia replet; et hoc modo in nobis Christus manet, et nos in Christo. [Lectio8] Nos vero, si vitam ætérnam cónsequi vólumus, si largitórem immortalitátis habére in nobis desiderámus, ad recipiéndam benedictiónem libénter concurrámus; caveamúsque ne loco láquei damnósam religiónem diábolus nobis præténdat. Recte (inquit) dicis; scriptum tamen esse non ignorámus, judícium sibi comédere atque bíbere illum, qui de pane cómedit et de cálice bibit indígne. Ego ígitur probo meípsum, et indígnum invénio. Quando ígitur, quicúmque tu es qui ista dicis, dignus eris? quando Christo teípsum ófferes? Nam si peccándo indígnus es, et peccáre non désinis, (quis enim delícta intélligit? secúndum Psalmístam) expers omníno eris vivíficæ hujus sanctificatiónis. [Lectio9] Quare pias, quæso, cogitatiónes suscípias, studióse sanctéque vivas, et benedictiónem partícipes: quæ (mihi crede) non mortem solum, verum étiam morbos omnes depéllit. Sedat enim, cum in nobis máneat Christus, sæviéntem membrórum nostrórum legem: pietátem corróborat, perturbatiónes ánimi exstínguit, ægrótos curat, collísos redíntegrat: et sicut pastor bonus, qui ánimam suam pro óvibus pósuit, ab omni nos érigit casu. &teDeum