@Tempora/Pent04-0 [Lectio2] !1 Reg 17:8-12 8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen, 9 si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. 10 Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. 11 Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. 12 David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. [Lectio3] !1 Reg 17:13-20 13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. 14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, 15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16 Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. 17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, 18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce. 19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. 20 Surrexit ítaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. [Lectio8] Denique et si alijs imperatur, ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur, Duc in altum:hocest in profundum disputationum. Quid enim tam altum, quam altitudinem divitiarum uidere, scire dei filium, et professionem divinæ generationis assumere. quam licet mens humana non queat plena rationis inuestigatione comprehendere, fidei tamen plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire, quemadmodum natus sit; non licet tamen nescire, quod natus sit. Seriem generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. Non interfuimus cum ex patre dei filius nasceretur; sed interfuimus, cum a patre dei filius diceretur. [Lectio9] Si deo non credimus, cui credimus? Omnia enim, quæ credimus, uel visu credimus, uel auditu. Visus sæpe fallitur, auditus in fide est. An asserentis persona discutitur? Si uiri boni dicerent, nefas putaremus non credere : Deus asserit, probat filius, refugiens sol fateretur, tremens terra testatur. In hoc altum disputationis Ecclesia a Petro ducitur : ut uideat hinc resurgentem dei filium, inde spiritum sanctum profluentem. Quæ sunt autem apostolorum quæ laxari jubentur retia, nisi uerborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus, qui eos quos cœperint non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quæ non captos perimunt sed reseruant, et de profundo ad lumen extrahunt. &teDeum