[Rank] Feria secunda infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 17:25-26 25 Et dixit unus quíspiam de Israël: Num vidístis virum hunc qui ascéndit? Ad exprobrándum enim Israéli ascéndit. Virum ergo, qui percússerit eum, ditábit rex divítiis magnis et fíliam suam dabit ei et domum patris ejus fáciet absque tribúto in Israël. 26 Et ait David ad viros, qui stábant secum, dicens: Quid dábitur viro, qui percússerit Philisthǽum hunc et túlerit oppróbrium de Israël? Quis enim est hic Philisthǽus incircumcísus, qui exprobrávit ácies Dei vivéntis? [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 17:31-33 31 Audíta sunt autem verba, quæ locútus est David, et annuntiáta in conspéctu Saul. 32 Ad quem cum fuísset addúctus, locútus est ei: Non cóncidat cor cujúsquam in eo: ego servus tuus vadam et pugnábo advérsus Philisthǽum. 33 Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthǽo isti nec pugnáre advérsus eum, quia puer es, hic autem vir bellátor est ab adulescéntia sua. [Responsory2] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 17:34-36 34 Dixítque David ad Saul: Pascébat servus tuus patris sui gregem, et veniébat leo vel ursus et tollébat aríetem de médio gregis, 35 et persequébar eos et percutiébam eruebámque de ore eórum; et illi consurgébant advérsum me, et apprehendébam méntum eórum et suffocábam interficiebámque eos; 36 nam et leónem et ursum interféci ego servus tuus. Erit ígitur et Philisthǽus hic incircumcísus quasi unus ex eis. [Responsory3] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory3