[Rank] Feria quarta infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 18:6-8 6 Porro, cum reverterétur, percússo Philisthǽo, David, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Israël cantántes chorósque ducéntes in occúrsum Saul regis in týmpanis lætítiæ et in sistris. 7 Et præcinébant mulíeres ludéntes atque dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia. 8 Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis ejus sermo iste, dixítque: Dedérunt David decem míllia et mihi mille dedérunt; quid ei súperest, nisi solum regnum? [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 18:9-13 9 Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David a die illa et deínceps. 10 Post diem autem álteram invásit spíritus Dei malus Saul, et prophetábat in médio domus suæ; David autem psallébat manu sua sicut per síngulos dies. Tenebátque Saul lánceam 11 et misit eam putans quod confígere posset David cum paríete; et declinávit David a fácie ejus secúndo. 12 Et tímuit Saul David eo quod Dóminus esset cum eo, et a se recessísset. 13 Amóvit ergo eum Saul a se et fecit eum tribúnum super mille viros; et egrediebátur et intrábat in conspéctu pópuli. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 18:14-17 14 In ómnibus quoque viis suis David prudénter agébat, et Dóminus erat cum eo. 15 Vidit ítaque Saul quod prudens esset nimis et cœpit cavére eum. 16 Omnis autem Israël et Juda diligébat David; ipse enim ingrediebátur et egrediebátur ante eos. 17 Dixítque Saul ad David: Ecce fília mea major Merob, ipsam dabo tibi uxórem; tantúmmodo esto vir fortis et præliáre bella Dómini. Saul autem reputábat dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinórum. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3