@Tempora/Pent04-3 [Lectio1] De libro primo Regum. !1 Reg 17:57-58; 18:1-5 57 Cum regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu. 58 Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixítque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum. 1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam. 4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. 5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. [Lectio2] !1 Reg 18:6-11 6 Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. 7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. 8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixítque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? 9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. 10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, 11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. [Lectio3] !1 Reg 18:12-17 12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. 13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15 Vidit ítaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum. 16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. 17 Dixítque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.