[Rank] Feria quinta infra Hebdomadam IV post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro primo Regum !1 Reg 19:1-3 1 Locútus est autem Saul ad Jónatham fílium suum et ad omnes servos suos ut occíderent David. Porro Jónathas fílius Saul diligébat David valde. 2 Et indicávit Jónathas David dicens: Quærit Saul pater meus occídere te; quaprópter obsérva te, quæso, mane, et manébis clam, et abscondéris. 3 Ego autem egrédiens stabo juxta patrem meum in agro ubicúmque fúeris; et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcúmque vídero, nuntiábo tibi. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !1 Reg 19:4-6 4 Locútus est ergo Jónathas de David bona ad Saul patrem suum dixítque ad eum: Ne pecces, rex, in servum tuum David, quia non peccávit tibi, et ópera ejus bona sunt tibi valde. 5 Et pósuit ánimam suam in manu sua et percússit Philisthǽum, et fecit Dóminus salútem magnam univérso Israéli. Vidísti et lætátus es; quare ergo peccas in sánguine innóxio interfíciens David, qui est absque culpa? 6 Quod cum audísset Saul, placátus voce Jónathæ jurávit: Vivit Dóminus, quia non occidétur. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !1 Reg 19:8-10 8 Motum est autem rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthiim percussítque eos plaga magna, et fugérunt a fácie ejus. 9 Et factus est spíritus Dómini malus in Saul. Sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam; porro David psallébat manu sua. 10 Nisúsque est Saul confígere David láncea in paríete, et declinávit David a fácie Saul; láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3