[Rank] Feria sexta infra Hebdomadam V post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 7:4-6 4 Et ecce sermo Dómini ad Nathan, dicens: 5 Vade, et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? 6 Neque enim habitávi in domo ex die illa, qua edúxi fílios Israël de terra Ægýpti usque in diem hanc, sed ambulábam in tabernáculo, et in tentório. [Responsory1] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 7:7-11 7 Per cuncta loca, quæ transívi cum ómnibus fíliis Israël, numquid loquens locútus sum ad unum de tríbubus Israël, cui præcépi ut pásceret pópulum meum Israël, dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? 8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israël, 9 et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua: fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum, qui sunt in terra. 10 Et ponam locum pópulo meo Israël et plantábo eum, et habitábit sub eo et non turbábitur ámplius; nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius, ex die qua constítui júdices super pópulum meum Israël. 11 Et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis: prædicítque tibi Dóminus, quod domum fáciat tibi Dóminus. [Responsory2] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 7:12-17 12 Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de útero tuo, et firmábo regnum ejus. 13 Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni ejus usque in sempitérnum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium. Qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum, et in plagis filiórum hóminum. 15 Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie mea. 16 Et fidélis erit domus tua, et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem tuam, et thronus tuus erit firmus júgiter. 17 Secúndum ómnia verba hæc, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3