[Rank] Sabbato infra Hebdomadam VI post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro secúndo Regum !2 Reg 18:6-8 6 Egréssus est pópulus in campum contra Israël, et factum est prǽlium in saltu Ephraim. 7 Et cæsus est ibi pópulus Israël ab exércitu David, fáctaque est plaga magna in die illa vigínti míllium. 8 Fuit autem ibi prǽlium dispérsum super fáciem omnis terræ, et multo plures erant, quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi quos voráverat gládius in die illa. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !2 Reg 18:9-12 9 Accidit autem ut occúrreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput ejus quércui et, illo suspénso inter cælum et terram, mulus cui inséderat, pertransívit. 10 Vidit autem hoc quíspiam, et nuntiávit Joab dicens: Vidi Absalom pendére de quercu. 11 Et ait Joab viro qui nuntiáverat ei: Si vidísti, quare non confodísti eum cum terra et ego dedíssem tibi decem argénti siclos et unum bálteum? 12 Qui dixit ad Joab: Si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis; audiéntibus enim nobis, præcépit rex tibi, et Abísai, et Ethái, dicens: Custodíte mihi púerum Absalom. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !2 Reg 18:14-17 14 Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrédiar eum coram te. Tulit ergo tres lánceas in manu sua et infíxit eas in corde Absalom; cumque adhuc palpitáret hǽrens in quercu, 15 cucurrérunt decem júvenes armígeri Joab et percutiéntes interfecérunt eum. 16 Cécinit autem Joab búccina et retínuit pópulum, ne persequerétur fugiéntem Israël, volens párcere multitúdini. 17 Et tulérunt Absalom et projecérunt eum in saltu in fóveam grandem et comportavérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3