[Rank] Feria tertia infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 2:1-4 1 Appropinquavérunt autem dies David ut morerétur, præcepítque Salomóni fílio suo, dicens: 2 Ego ingrédior viam univérsæ terræ: confortáre, et esto vir, 3 et obsérva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis ejus: ut custódias cæremónias ejus, et præcépta ejus, et judícia, et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi; ut intéllegas univérsa quæ facis, et quocúmque te vérteris; 4 ut confírmet Dóminus sermónes suos, quos locútus est de me dicens: Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Israël. [Responsory1] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 2:5-6 5 Tu quoque nosti quæ fécerit mihi Joab fílius Sárviæ, quæ fécerit duóbus princípibus exércitus Israël, Abner fílio Ner, et Amasæ fílio Jether: quos occídit, et effúdit sánguinem belli in pace, et pósuit cruórem prǽlii in bálteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceaménto suo, quod erat in pédibus ejus. 6 Fácies ergo juxta sapiéntiam tuam, et non dedúces canítiem ejus pacífice ad ínferos. [Responsory2] @Tempora/Pent03-2Feria:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 2:7-9 7 Sed et fíliis Berzellái Galaadítis reddes grátiam, erúntque comedéntes in mensa tua; occurérunt enim mihi quando fugiébam a fácie Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te Sémei fílium Gera fílii Jémini de Bahúrim, qui maledíxit mihi maledictióne péssima, quando ibam ad castra; sed quia descéndit mihi in occúrsum, cum transírem Jordánem, et jurávi ei per Dóminum, dicens: Non te interfíciam gládio. 9 Tu noli pati eum esse innóxium. [Responsory3] @Tempora/Pent01-2:Responsory3