[Rank] Feria quarta infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 3:5-6 5 Appáruit autem Dóminus Salomóni per sómnium nocte, dicens: Póstula quod vis ut dem tibi. 6 Et ait Sálomon: Tu fecísti cum servo tuo David patre meo misericórdiam magnam, sicut ambulávit in conspéctu tuo in veritáte et justítia, et recto corde tecum; custodísti ei misericórdiam tuam grandem, et dedísti ei fílium sedéntem super thronum ejus, sicut est hódie. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 3:7-9 7 Et nunc, Dómine Deus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo: Ego autem sum puer párvulus et ignórans egréssum et intróitum meum; 8 et servus tuus in médio est pópuli quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest præ multitúdine. 9 Dabis ergo servo tuo cor dócile, ut pópulum tuum judicáre possit et discérnere inter bonum et malum. Quis enim póterit judicáre pópulum istum, pópulum tuum hunc multum? [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 3:10-13 10 Plácuit ergo sermo coram Dómino, quod Sálomon postulásset hujuscémodi rem. 11 Et dixit Dóminus Salomóni: Quia postulásti verbum hoc, et non petísti tibi dies multos, nec divítias, aut ánimas inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum judícium: 12 ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intéllegens, in tantum ut nullus ante símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit. 13 Sed et hæc, quæ non postulásti, dedi tibi, divítias scílicet et glóriam, ut nemo fúerit símilis tui in régibus cunctis retro diébus. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3