[Rank] Sabbato infra Hebdomadam VII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 7:51; 8:1-2 51 Et perfécit omne opus, quod faciébat Sálomon in domo Dómini, et íntulit quæ sanctificáverat David pater suus, argéntum, et aurum, et vasa, reposuítque in thesáuris domus Dómini. 1 Tunc congregáti sunt omnes majóres natu Israël cum princípibus tríbuum et duces familiárum filiórum Israël ad regem Salomónem in Jerúsalem, ut deférrent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, id est de Sion. 2 Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israël in mense Ethánim in solémni die (ipse est mensis séptimus). [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 8:3-7 3 Venerúntque cuncti senes de Israël, et tulérunt arcam sacerdótes, 4 et portavérunt arcam Dómini, et tabernáculum fœ́deris et ómnia vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, et ferébant ea sacerdótes et levítæ. 5 Rex autem Sálomon et omnis multitúdo Israël, quæ convénerat ad eum, gradiebátur cum illo ante arcam, et immolábant oves et boves absque æstimatióne et número. 6 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, in oráculum templi, in Sanctum sanctórum, subter alas Chérubim; 7 síquidem Chérubim expandébant alas super locum arcæ, et protegébant arcam, et vectes ejus désuper. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 8:9-12 9 In arca autem non erat áliud nisi duæ tábulæ lapídeæ, quas posúerat in ea Móyses in Horeb, quando pépigit Dóminus fœdus cum fíliis Israël, cum egrederéntur de terra Ægýpti. 10 Factum est autem, cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit domum Dómini, 11 et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam; impléverat enim glória Dómini domum Dómini. 12 Tunc ait Sálomon: Dóminus dixit ut habitáret in nébula. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3