[Rank] Dominica VIII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Exaudísti, Dómine, * oratiónem servi tui, ut ædificárem templum nómini tuo. [Oratio] Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, semper spíritum cogitándi quæ recta sunt, propítius et agéndi: ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus. $Per Dominum [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 9:1-5 1 Factum est autem cum perfecísset Sálomon ædifícium domus Dómini et ædifícium regis et omne quod optáverat et volúerat fácere, 2 appáruit ei Dóminus secúndo, sicut apparúerat ei in Gábaon. 3 Dixítque Dóminus ad eum: Exaudívi oratiónem tuam et deprecatiónem tuam, quam deprecátus es coram me; sanctificávi domum hanc, quam ædificásti, ut pónerem nomen meum ibi in sempitérnum; et erunt óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus. 4 Tu quoque, si ambuláveris coram me sicut ambulávit pater tuus in simplicitáte cordis et in æquitáte, et féceris ómnia quæ præcépi tibi et legítima mea et judícia mea serváveris, 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempitérnum, sicut locútus sum David, patri tuo dicens: Non auferétur vir de génere tuo de sólio Israël. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !3 Reg 9:6-9 6 Si autem aversióne avérsi fuéritis vos et fílii vestri non sequéntes me nec custodiéntes mandáta mea et cæremónias meas quas propósui vobis, sed abiéritis et coluéritis deos aliénos et adoravéritis eos; 7 áuferam Israël de superfície terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificávi nómini meo proíciam a conspéctu meo, erítque Israël in provérbium et in fábulam cunctis pópulis, 8 et domus hæc erit in exémplum: omnis qui transíerit per eam stupébit et sibilábit et dicet: Quare fecit Dóminus sic terræ huic et dómui huic? 9 Et respondébunt: Quia dereliquérunt Dóminum Deum suum, qui edúxit patres eórum de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos et adoravérunt eos et coluérunt eos; idcírco indúxit Dóminus super eos omne malum hoc. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !3 Reg 9:10-14 10 Explétis autem annis vigínti postquam ædificáverat Sálomon duas domos, id est domus Dómini et domum regis 11 (Hiram rege Tyri præbénte Salomóni ligna cédrina et abiégna et aurum juxta omne quod opus habúerat), tunc dedit Sálomon Hiram vigínti óppida in terra Galilǽæ. 12 Et egréssus est Hiram de Tyro ut vidéret óppida, quæ déderat ei Sálomon, et non placuérunt ei, 13 et ait: Hǽcine sunt civitátes, quas dedísti mihi, frater? Et appellávit eas terram Chabul usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomónem centum vigínti talénta auri. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de Civitáte Dei. !Liber 17. cap. 8. sub medio. Facta est quidem nonnúlla imágo rei futúræ étiam in Salomóne, in eo quod templum ædificávit, et pacem hábuit secúndum nomen suum (Sálomon quippe pacíficus est Latíne), et in exórdio regni sui mirabíliter laudábilis fuit. Sed eádem sua persóna per umbram futúri prænuntiábat étiam ipse Christum Dóminum nostrum, non exhibébat. Unde quædam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista prædícta sint, dum Scriptúra sancta étiam rebus gestis prophétans, quodámmodo in eo figúram delíneat futurórum. [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Nam præter libros divínæ históriæ, ubi regnásse narrátur, Psalmus étiam septuagésimus primus título nóminis ejus inscríptus est. In quo tam multa dicúntur, quæ omníno ei conveníre non possunt, Dómino autem Christo aptíssima perspicuitáte convéniunt: ut evidénter appáreat, quod in illo figúra qualiscúmque adumbráta sit, in isto autem ipsa véritas præsentáta. [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] Notum est enim quibus términis regnum conclúsum fúerit Salomónis: et tamen in eo Psalmo légitur, ut ália táceam: Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terræ; quod in Christo vidémus impléri. A flúmine quippe dominándi sumpsit exórdium, ubi baptizátus a Joánne, eódem monstránte, cœpit agnósci a discípulis, qui eum non solum magístrum, verum étiam Dóminum appellavérunt. [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 16:1-9 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum, et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Epistola 151 ad Algasium, quæst. 6, tom. 3 Si dispensátor iníqui mammónæ, dómini voce laudátur, quod de re iníqua sibi justítiam præparárit; et passus dispéndia dóminus laudat dispensatóris prudéntiam, quod advérsus dóminum quidem fraudulénter, sed pro se prudénter égerit: quanto magis Christus, qui nullum damnum sustinére potest, et pronus est ad cleméntiam, laudábit discípulos suos, si in eos qui creditúri sibi sunt, misericórdes fúerint? [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Dénique post parábolam íntulit: Et ego vobis dico, Fácite vobis amícos de iníquo mammóna. Mammóna autem non Hebræórum, sed Syrórum lingua divítiæ nuncupántur, quod de iniquitáte colléctæ sint. Si ergo iníquitas bene dispensáta vértitur in justítiam; quanto magis sermo divínus, in quo nulla est iníquitas, qui et Apóstolis créditus est, si bene fúerit dispensátus, dispensatóres suos levábit in cælum? [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Quam ob rem séquitur: Qui fidélis est in mínimo, hoc est, in carnálibus; et in multis fidélis erit, hoc est, in spirituálibus. Qui autem in parvo iníquus est, ut non det frátribus ad uténdum, quod a Deo pro ómnibus est creátum; iste et in spirituáli pecúnia dividénda iníquus erit, ut non pro necessitáte, sed pro persónis doctrínam Dómini dívidat. Si autem, inquit, carnáles divítia, quæ labúntur, non bene dispensátis; veras æternásque divítias doctrínæ Dei quis credet vobis? &teDeum [Ant 2] Ait dóminus víllico: * Quid hoc áudio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ, allelúja. [Ant 3] Quid fáciam, * quia dóminus meus aufert a me villicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas.