[Rank] Feria quinta infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro tértio Regum !3 Reg 12:1-5 1 Venit autem Róboam in Sichem; illuc enim congregátus erat omnis Israël ad constituéndum eum regem. 2 At vero Jeróboam fílius Nabat, cum adhuc esset in Ægýpto prófugus a fácie regis Salomónis, audíta morte ejus, revérsus est de Ægýpto. 3 Miserúntque et vocavérunt eum. Venit ergo Jeróboam, et omnis multitúdo Israël, et locúti sunt ad Róboam, dicéntes: 4 Pater tuus duríssimum jugum impósuit nobis; tu ítaque nunc immínue páululum de império patris tui duríssimo, et de jugo gravíssimo quod impósuit nobis, et serviémus tibi. 5 Qui ait eis: Ite usque ad tértium diem, et revertímini ad me. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !3 Reg 12:5-8 5 Cumque abiísset pópulus, 6 íniit consílium rex Róboam cum senióribus, qui assistébant coram Salomóne patre ejus cum adhuc víveret, et ait: Quod datis mihi consílium ut respóndeam pópulo huic? 7 Qui dixérunt ei: Si hódie obedíeris pópulo huic et servíeris et petitióni eórum césseris locutúsque fúeris ad eos verba lénia, erunt tibi servi cunctis diébus. 8 Qui derelíquit consílium senum, quod déderant ei, at adhíbuit adolescéntes, qui nutríti fúerant cum eo, et assistébant illi. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !3 Reg 12:13-16 13 Respondítque rex pópulo dura, derelícto consílio seniórum quod ei déderant, 14 et locútus est eis secúndum consílium júvenum dicens: Pater meus aggravávit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro; pater meus cécidit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus. 15 Et non acquiévit rex pópulo, quóniam aversátus fúerat eum Dóminus, ut suscitáret verbum suum, quod locútus fúerat in manu Ahíæ Silonítæ, ad Jeróboam fílium Nabat. 16 Videns ítaque pópulus quod noluísset eos audíre rex, respóndit ei, dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ heréditas in fílio Isai? [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3