[Rank] Dominica IX Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Dum tólleret Dóminus * Elíam per túrbinem in cælum, Eliséus clamábat: Pater mi, currus Israël et auríga ejus. [Oratio] Páteant aures misericórdiæ tuæ, Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desideráta concédas; fac eos, quæ tibi sunt plácita, postuláre. $Per Dominum [Lectio1] Incipit liber quartus Regum !4 Reg 1:1-4 1 Prævaricátus est autem Moab in Israël, postquam mórtuus est Achab. 2 Cecidítque Ochozías per cancéllos cœnáculi sui, quod habébat in Samaría, et ægrotávit; misítque núntios dicens ad eos: Ite, consúlite Beélzebub deum Accaron, utrum vívere queam de infirmitáte mea hac. 3 Angelus autem Dómini locútus est ad Elíam Thesbíten dicens: Surge et ascénde in occúrsum nuntiórum regis Samaríæ et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eátis ad consuléndum Beélzebub deum Accaron? 4 Quam ob rem hæc dicit Dóminus: De léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !4 Reg 1:4-6 4 Et ábiit Elías. 5 Reversíque sunt núntii ad Ochozíam. Qui dixit eis: Quare revérsi estis? 6 At illi respondérunt ei: vir occúrrit nobis et dixit ad nos: Ite et revertímini ad regem qui misit vos, et dicétis ei: Hæc dicit Dóminus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulátur Beélzebub deus Accaron? Idcírco de léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !4 Reg 1:7-10 7 Qui dixit eis: Cujus figúræ et hábitus est vir ille, qui occúrrit vobis et locútus est verba hæc? 8 At illi dixérunt: Vir pilósus et zona pellícea accínctus rénibus. Qui ait: Elías Thesbítes est. 9 Misítque ad eum quinquagenárium príncipem et quinquagínta qui erant sub eo. Qui ascéndit ad eum sedentíque in vértice montis ait: Homo Dei, rex præcépit ut descéndas. 10 Respondénsque Elías dixit quinquagenário: Si homo Dei sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te et quinquagínta tuos. Descéndit ítaque ignis de cælo, et devorávit eum et quinquagínta qui erant cum eo. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 201 de Tempore In lectiónibus quæ nobis diébus istis recitántur, fratres caríssimi, frequénter admónui, ut non sequámur lítteram occidéntem, et vivificántem spíritum relinquámur. Sic enim Apóstolus ait: Líttera enim occídit, spíritus vivíficat. Si enim hoc tantum vólumus intellégere quod sonat in líttera, aut parvam, aut prope nullam ædificatiónem de divínis lectiónibus capiémus. Illa enim ómnia quæ recitántur, typus erant et imágo futurórum. In Judǽis enim figuráta, in nobis, grátia Dei donánte, compléta sunt. [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Beátus enim Elías typum hábuit Dómini Salvatóris. Sicut enim Elías a Judǽis persecutiónem passus est; ita et verus Elías Dóminus noster ab ipsis Judǽis reprobátus est et contémptus. Elías relíquit gentem suam; et Christus deséruit synagógam. Elías ábiit in desértum; et Christus venit in mundum. Elías in desérto corvis ministrántibus pascebátur; et Christus in desérto mundi hujus Géntium fide refícitur. [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] Corvi enim illi qui beáto Elíæ, jubénte Dómino, ministrábant, Géntium pópulum figurábant. Proptérea et de géntium Ecclésia dícitur: Nigra sum et formósa, fília Jerúsalem. Unde est Ecclésia nigra et formósa? Nigra per natúram, formósa per grátiam. Unde nigra? Ecce in iniquitátibus concéptus sum, et in delíctis péperit me mater mea. Unde formósa? Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor. [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 19:41-47 In illo témpore: Cum appropinquáret Jesus Jerúsalem, videns civitátem flevit super illam dicens: Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi! Nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 39 in Evangelia Quod a flente Dómino illa Jerosolymórum subvérsio descríbitur, quæ a Vespasiáno et Tito Románis princípibus facta est, nullus qui históriam eversiónis ejúsdem legit, ignórat. Románi étenim príncipes denuntiántur, cum dícitur: Quia vénient dies in te, et circúmdabunt te inimíci tui vallo. Hoc quoque quod ádditur: Non relínquent in te lápidem super lápidem: étiam jam ipsa ejúsdem civitátis transmigrátio testátur; quia dum nunc in eo loco constrúcta est, ubi extra portam fúerat Dóminus crucifíxus, prior illa Jerúsalem, ut dícitur, fúnditus est evérsa. [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Cui ex qua culpa eversiónis suæ pœna fúerit illáta, subjúngitur: Eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. Creátor quippe hóminum per incarnatiónis suæ mystérium hanc visitáre dignátus est; sed ipsa timóris et amóris ílius recordáta non est. Unde étiam per prophétam in increpatióne cordis humáni aves cæli ad testimónium deducúntur, dum dícitur: Milvus in cælo cognóvit tempus suum, turtur et hirúndo et cicónia custodiérunt tempus advéntus sui; pópulus autem meus non cognóvit judícium Dómini. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Flevit étenim prius Redémptor ruínam pérfidæ civitátis, quam ipsa sibi cívitas non cognoscébat esse ventúram. Cui a flente Dómino recte dícitur: Quia si cognovísses, et tu; subáudi, fleres; quæ modo, quæ nescis quod ímminet, exsúltas. Unde et súbditur: Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptátibus daret, et ventúra mala non prospíceret; in die sua, quæ ad pacem esse ei póterant, habébat. &teDeum [Ant 2] Cum appropinquáret * Dóminus Jerúsalem videns civitátem flevit super illam, et dixit: Quia si cognovísses et tu, quia vénient dies in te, et circúmdabunt te inimíci tui vallo et circúmdabunt te et coangustábunt te úndique et ad terram prostérnent te: eo quod non cognovísti tempus visitatiónis tuæ, allelúja. [Ant 3] Scriptum est enim: * Quia domus mea domus oratiónis est cunctis géntibus; vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et erat cotídie docens in templo.