[Rank] Feria secunda infra Hebdomadam IX post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 2:5-7 5 Accessérunt fílii prophetárum qui erant in Jéricho, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia Dóminus hódie tollet dóminum tuum a te? Et ait: Et ego novi: siléte. 6 Dixit autem ei Elías: Sede hic, quia Dóminus misit me usque ad Jordánem. Qui ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Iérunt ígitur ambo páriter. 7 Et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt eos, qui et stetérunt e contra longe; illi autem ambo stabant super Jordánem. [Responsory1] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 2:8-10 8 Tulítque Elías pállium suum et invólvit illud et percússit aquas, quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum. 9 Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: Póstula quod vis ut fáciam tibi, ántequam tollar a te. Dixítque Eliséus: Obsecro ut fiat in me duplex spíritus tuus. 10 Qui respóndit: Rem diffícilem postulásti; áttamen si víderis me, quando tollar a te, erit tibi quod petísti; si autem non víderis, non erit. [Responsory2] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 2:11-13 11 Cumque pérgerent, et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus, et equi ígnei divisérunt utrúmque; et ascéndit Elías per túrbinem in cælum. 12 Eliséus autem vidébat et clamábat: Pater mi, pater mi, currus Israël et auríga ejus. Et non vidit eum ámplius. Apprehendítque vestiménta sua et scidit illa in duas partes. 13 Et levávit pállium Elíæ, quod cecíderat ei. Reversúsque stetit super ripam Jordánis. [Responsory3] @Tempora/Pent03-1Feria:Responsory3