[Rank] Dominica X Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Symbolum Athanasium [Ant 1] Fecit Joas * rectum coram Dómino cunctis diébus, quibus dócuit eum Jójada sacérdos. [Oratio] Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cæléstium bonórum fácias esse consórtes. $Per Dominum [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 9:29-34 29 Anno undécimo Joram fílii Achab regnávit Ochozías super Judam, 30 venítque Jehu in Jézrahel. Porro Jézabel, intróitu ejus audíto, depínxit óculos suos stíbio et ornávit caput suum et respéxit per fenéstram 31 ingrediéntem Jehu per portam et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfécit dóminum suum? 32 Levavítque Jehu fáciem suam ad fenéstram et ait: Quæ est ista? Et inclinavérunt se ad eum duo vel tres eunúchi. 33 At ille dixit eis: Præcipitáte eam deórsum; et præcipitavérunt eam, aspersúsque est sánguine páries, et equórum úngulæ conculcavérunt eam. 34 Cumque introgréssus esset ut coméderet biberétque, ait: Ite et vidéte maledíctam illam et sepelíte eam, quia fília regis est. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1 [Lectio2] !4 Reg 9:35-37; 10:1-3 35 Cumque issent ut sepelírent eam, non invenérunt nisi calváriam et pedes et summas manus. 36 Reversíque nuntiavérunt ei. Et ait Jehu: Sermo Dómini est, quem locútus est per servum suum Elíam Thesbíten dicens: In agro Jézrahel cómedent canes carnes Jézabel, 37 et erunt carnes Jézabel sicut stercus super fáciem terræ in agro Jézrahel, ita ut prætereúntes dicant: Hǽccine est illa Jézabel? 1 Erant autem Achab septuagínta fílii in Samaría. Scripsit ergo Jehu lítteras et misit in Samaríam ad optimátes civitátis et ad majóres natu et ad nutrícios Achab, dicens: 2 Statim ut accepéritis lítteras has, qui habétis fílios dómini vestri et currus et equos et civitátes firmas et arma, 3 elígite meliórem et eum qui vobis placúerit de fíliis dómini vestri et eum pónite super sólium patris sui et pugnáte pro domo dómini vestri. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1 [Lectio3] !4 Reg 10:4-7 4 Timuérunt illi veheménter et dixérunt: Ecce duo reges non potuérunt stare coram eo, et quómodo nos valébimus resístere? 5 Misérunt ergo præpósiti domus et præfécti civitátis et majóres natu et nutrícii ad Jehu dicéntes: Servi tui sumus: quæcúmque jússeris faciémus, nec constituémus nobis regem: quæcúmque tibi placent, fac. 6 Rescrípsit autem eis lítteras secúndo dicens: Si mei estis et obedítis mihi, tóllite cápita filiórum dómini vestri et veníte ad me hac eádem hora cras in Jézrahel. Porro fílii regis, septuagínta viri, apud optimátes civitátis nutriebántur. 7 Cumque veníssent lítteræ ad eos, tulérunt fílios regis et occidérunt septuagínta viros et posuérunt cápita eórum in cóphinis et misérunt ad eum in Jézrahel. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1 [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 25 in Epistola ad Romanos Non putémus nos excusatiónem habitúros, si quando delictórum sócios invenérimus: nam istud, supplícium magis augébit. Quandóquidem et serpens magis punítus est quam múlier, quemádmodum et múlier plus quam vir. Et Jézabel majóres pœnas dedit, quam Achab víneæ raptor; ipsa quippe univérsum istud negótium texúerat, regíque lapsus occasiónem déderat. Igitur et tu quoque, si réliquis perditiónis causa fúeris, gravióra patiéris quam qui per te subvérsi sunt. Neque enim peccáre tantum in se perditiónis habet, quantum quod réliqui ad peccándum inducúntur. [Responsory4] @Tempora/Pent01-2:Responsory1 [Lectio5] Itaque, si quando peccántes vidérimus, non solum non impellámus, sed et extrahámus ex ipso malítiæ bárathro, ne et aliénæ perditiónis pœnas demus. Recordémur quoque perpétuo terríbilis illíus tribunális, flúminis ígnei, vinculórum insolubílium, profundárum tenebrárum, stridórum déntium, venenosíque vermis. Sed dices: Benígnus est Deus. Ergo hæc ómnia verba sunt, et neque punítur dives ille Lázari contémptor, neque fátuæ vírgines a sponso rejiciúntur? Ergo qui Christum non pavérunt, in ignem diábolo præparátum non abíbunt? Ergo qui sórdibus est véstibus, non períbit, manus ac pedes vinctus? Qui centum denários a consérvo suo exégit, non tradétur tortóribus? Quod de mœchis dictum est, nimírum quod vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non exstinguétur, verum non erit? [Responsory5] @Tempora/Pent01-2:Responsory2 [Lectio6] Sed minátur ista tantúmmodo Deus? Utique ínquies. Et unde, dic quæso, tantam rem audes públice loqui, atque ex te ipso ferre senténtiam? Ego quippe et ex iis quæ dixit Deus, et ex iis quæ fecit, contrárium probáre pótero. Quod si propter futúra non credis, vel saltem propter ea quæ jam facta sunt, crede. Non enim certe minæ sunt et verba tantúmmodo, quæ facta sunt et in opus ipsum exiérunt. Quis ígitur totum orbem indúcto dilúvio stagnávit, ac grave illud naufrágium, omnimodámque géneris nostri perditiónem effécit? Quis deínde fúlmina illa, télaque flammántia super terram Sodomórum dimísit? Quis univérsum Ægýpti exércitum in mare demérsit? Quis synagógam Abíron combússit? Quis septuagínta illa míllia propter Davídis peccátum uno témporis moménto peste occídit? Nonne hæc ómnia et ália Deus illis íntulit? [Responsory6] @Tempora/Pent01-2:Responsory3 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 18:9-14 In illo témpore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam justi et aspernabántur céteros, parábolam istam: Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus pharisǽus, et alter publicánus. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 36 de Verbis Domini, circa medium Díceret saltem pharisǽus: Non sum sicut multi hómines. Quid est, céteri hómines, nisi omnes præter ipsum? Ego, inquit, justus sum, céteri peccatóres. Non sum sicut céteri hómines, injústi, raptóres, adúlteri. Et ecce tibi ex vicíno publicáno majóris tumóris occásio: Sicut, inquit, publicánus iste. Ego, inquit, solus sum: iste de céteris est. Non sum, inquit, talis, qualis iste, per justítias meas, quibus iníquus non sum. [Responsory7] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio8] Jejúno bis in sábbato, décimas do ómnium quæ possídeo. Quid rogáverit Deum, quære in verbis ejus, nihil invénies. Ascéndit oráre: nóluit Deum rogáre, sed se laudáre. Parum est, non Deum rogáre, sed se laudáre; ínsuper et rogánti insultáre. Publicánus autem de longínquo stabat et Deo tamen ipse appropinquábat: cordis consciéntia eum removébat, píetas applicábat. Publicánus autem de longínquo stabat, sed Dóminus eum de propínquo attendébat. [Responsory8] @Tempora/Pent01-0:Responsory8 [Lectio9] Excélsus enim Dóminus, et humília réspicit; excélsos autem, qualis erat ille pharisǽus, a longe cognóscit. Excélsa quidem Deus a longe cognóscit, sed non ignóscit. Adhuc audi humilitátem publicáni. Parum est, quia de longínquo stabat: nec óculos suos ad cælum levábat: ut aspicerétur, non aspiciébat; respícere sursum non audébat: premébat consciéntia, spes sublevábat. Adhuc audi: Percutiébat pectus suum. Pœnas a se ipso exigébat; proptérea Dóminus confiténti parcébat. Percutiébat pectus suum, dicens: Dómine, propítius esto mihi peccatóri. Ecce qui rogat. Quid miráris, si Deus ignóscit, quando ipse agnóscit? &teDeum [Ant 2] Stans a longe * publicánus, nolébat óculos ad cælum leváre, sed percutiébat pectus suum dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri. [Ant 3] Descéndit * hic justificátus in domum suam ab illo; quia omnis qui se exáltat, humiliábitur, et, qui se humíliat, exaltábitur.