[Rank] Sabbato infra Hebdomadam X post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 18:1-5 1 Anno tértio Osée fílii Ela regis Israël, regnávit Ezechías fílius Achaz regis Juda. 2 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: Nomen matris ejus Abi fília Zacharíæ. 3 Fecítque quod erat bonum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus. 4 Ipse dissipávit excélsa, et contrívit státuas, et succídit lucos, confregítque serpéntem ǽneum, quem fécerat Móyses: síquidem usque ad illud tempus fílii Israël adolébant ei incénsum: vocavítque nomen ejus Nohéstan. 5 In Dómino Deo Israël sperávit. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 18:5-8 5 Itaque post eum non fuit símilis ei de cunctis régibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuérunt. 6 Et adhǽsit Dómino, et non recéssit a vestígiis ejus, fecítque mandáta ejus, quæ præcéperat Dóminus Móysi. 7 Unde et erat Dóminus cum eo, et in cunctis ad quæ procedébat, sapiénter se agébat. Rebellávit quoque contra regem Assyriórum, et non servívit ei. 8 Ipse percússit Philisthǽos usque ad Gazam, et omnes términos eórum, a turre custódum usque ad civitátem munítam. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 18:9-12 9 Anno quarto regis Ezechíæ, qui erat annus séptimus Osée fílii Ela regis Israël, ascéndit Salmánasar rex Assyriórum in Samaríam, et oppugnávit eam, 10 et cepit, nam post annos tres, anno sexto Ezechíæ, id est nono anno Osée regis Israël, capta est Samaría. 11 Et tránstulit rex Assyriórum Israël in Assýrios, collocavítque eos in Hala et in Hábor flúviis Gozan, in civitátibus Medórum, 12 quia non audiérunt vocem Dómini Dei sui, sed prætergréssi sunt pactum ejus; ómnia, quæ præcéperat Móyses servus Dómini, non audiérunt, neque fecérunt. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3