[Rank] Feria quinta infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 23:36-37; 24:1 36 Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Zébida filia Phadaía de Ruma. 37 Et fecit malum coram Dómino juxta omnia quæ fécerant patres ejus. 1 In diébus ejus ascéndit Nabuchodónosor rex Babylónis, et factus est ei Jóakim servus tribus annis: et rursum rebellávit contra eum. [Responsory1] @Tempora/Pent01-1:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 24:2-4 2 Immisítque ei Dóminus latrúnculos Chaldæórum, et latrúnculos Sýriæ, et latrúnculos Moab, et latrúnculos filiórum Ammon: et immísit eos in Judam ut dispérderent eum, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat per servos suos prophétas. 3 Factum est autem hoc per verbum Dómini contra Judam, ut auférret eum coram se propter peccáta Manásse univérsa quæ fecit, 4 et propter sánguinem innóxium quem effúdit, et implévit Jerúsalem cruóre innocéntium: et ob hanc rem nóluit Dóminus propitiári. [Responsory2] @Tempora/Pent01-1:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 24:5-7 5 Réliqua autem sermónum Jóakim, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? Et dormívit Joakim cum pátribus suis: 6 Et regnávit Jóachin fílius ejus pro eo. 7 Et ultra non áddidit rex Ægýpti ut egrederétur de terra sua; túlerat enim rex Babylónis, a rivo Ægýpti usque ad flúvium Euphráten, ómnia quæ fúerant regis Ægýpti. [Responsory3] @Tempora/Pent01-1:Responsory3