[Rank] Sabbato infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes;;Feria;;1 [Rule] Oratio Dominica [Lectio1] De libro quarto Regum !4 Reg 24:18-20; 25:1-3 18 Vigésimum et primum annum ætátis habébat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus erat Amítal fília Jeremíæ de Lobna. 19 Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fecerat Jóakim; 20 irascebátur enim Dóminus contra Jerúsalem et contra Judam, donec proíceret eos a fácie sua: recessítque Sedecías a rege Babylónis. 1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense décimo, décima die mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus ejus, in Jerúsalem, et circumdedérunt eam: et exstruxérunt in circúitu ejus munitiónes; 2 et clausa est cívitas atque valláta usque ad undécimum annum regis Sedecíæ, 3 nona die mensis: prævaluítque fames in civitáte, nec erat panis pópulo terræ. [Responsory1] @Tempora/Pent01-3:Responsory1 [Lectio2] !4 Reg 25:4-7 4 Et interrúpta est cívitas: et omnes viri bellatóres nocte fugérunt per viam portæ quæ est inter dúplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldǽi obsidébant in circúitu civitátem. Fugit ítaque Sedecías per viam quæ ducit ad campéstria solitúdinis. 5 Et persecútus est exércitus Chaldæórum regem, comprehendítque eum in planítie Jéricho: et omnes bellatóres qui erant cum eo, dispérsi sunt, et reliquérunt eum. 6 Apprehénsum ergo regem duxérunt ad regem Babylónis in Réblatha: qui locútus est cum eo judícium. 7 Fílios autem Sedecíæ occídit coram eo, et óculos ejus effódit, vinxítque eum caténis, et addúxit in Babylónem. [Responsory2] @Tempora/Pent01-3:Responsory2 [Lectio3] !4 Reg 25:8-13 8 Mense quinto, séptima die mensis, ipse est annus nonus décimus regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps exércitus, servus regis Babylónis, in Jerúsalem. 9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerúsalem, omnémque domum combússit igni. 10 Et muros Jerúsalem in circúitu destrúxit omnis exércitus Chaldæórum, qui erat cum príncipe mílitum. 11 Réliquam autem pópuli partem quæ remánserat in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad regem Babylónis, et réliquum vulgus tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ; 12 et de paupéribus terræ relíquit vinitóres et agrícolas. 13 Colúmnas autem ǽreas quæ erant in templo Dómini, et bases, et mare ǽreum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et transtulérunt æs omne in Babylónem. [Responsory3] @Tempora/Pent01-3:Responsory3